Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXIX., 37.
1 | Occupationes Augustini. |
2 | Mallet more Monachorum operari certis horis. |
3 | Non alligamus onera gravia; et vestris humeris imponimus quae nos digito attingere nolumus (Matth. XXIII, 4). |
4 | Quaerite, et agnoscite labores occupationum nostrarum, et in aliquibus nostrorum etiam corporum infirmitates, et Ecclesiarum quibus servimus talem iam consuetudinem, ut nos ad illa opera, ad quae vos hortamur, vacare non sinant. |
5 | Quanquam enim dicere possimus, Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit (I Cor. IX, 7)? Tamen Dominum Iesum, in cuius nomine securus haec dico, testem invoco super animam meam, quoniam quantum attinet ad meum commodum, multo mallem per singulos dies certis horis, quantum in bene moderatis monasteriis constitutum est, aliquid manibus operari, et caeteras horas habere ad legendum et orandum, aut aliquid de divinis Litteris agendum liberas, quam tumultuosissimas perplexitates causarum alienarum pati de negotiis saecularibus vel iudicando dirimendis, vel interveniendo praecidendis: quibus nos molestiis idem affixit apostolus, non utique suo, sed eius qui per eum loquebatur arbitrio, quas tamen ipsum perpessum fuisse non legimus. |
6 | Alter enim se habebat apostolatus eius discursus. |
7 | Nec dixit, Saecularia igitur iudicia si habueritis, ad nos deferte; aut, nos constituite ad iudicandum: sed, eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia, hos, inquit, collocate. |
8 | Ad reverentiam vobis dico: sic non est inter vos quisquam sapiens, qui possit inter fratrem suum iudicare? Sed frater cum fratre iudicatur, et hoc apud infideles (I Cor. VI, 4-6)! Sapientes ergo qui in locis consistebant fideles et sanctos, non qui hac atque hac propter Evangelium discurrebant, talium negotiorum examinatores esse voluit. |
9 | Unde nunquam de illo scriptum est quod aliquando talibus vacaverit, a quibus nos excusare non possumus, etiamsi contemptibiles simus; quia et hos collocari voluit, si sapientes defuissent, potius quam ut negotia Christianorum deferrentur in forum. |
10 | Quem tamen laborem non sine consolatione Domini suscipimus pro spe vitae aeternae, ut fructum feramus cum tolerantia. |
11 | Servi enim sumus eius Ecclesiae, et maxime infirmioribus membris, qualialibet in eodem corpore membra simus. |
12 | Omitto alias innumerabiles ecclesiasticas curas, quas fortasse nemo credit, nisi qui expertus est. |
13 | Non ergo alligamus onera gravia, et humeris vestris imponimus quae nos digito non tangimus; quandoquidem si officii nostri salva ratione possemus (videt ille qui probat corda nostra), mallemus haec agere, quae ut agatis hortamur, quam ea quae nos agere cogimur. |
14 | Sane omnibus et nobis et vobis pro nostro gradu et officio laborantibus et arcta via est in labore et aerumna; et tamen in spe gaudentibus iugum eius lene est et sarcina levis, qui nos vocavit ad requiem, qui prior transitum fecit a convalle plorationis, ubi nec ipse sine pressuris fuit. |
15 | Si fratres, si filii nostri estis, si conservi, vel potius in Christo servi vestri sumus; audite quae monemus, agnoscite quae praecipimus, sumite quae dispensamus. |
16 | Si autem Pharisaei sumus alligantes onera gravia et imponentes humeris vestris; quae dicimus facite, etiamsi quae facimus improbatis (Matth. XXIII, 3). |
17 | Nobis autem minimum est ut a vobis diiudicemur, aut ab humano die (I Cor. IV, 3). |
18 | Quam germana charitate sit nobis cura de vobis, ille inspiciat qui dedit quod inspiciendum eius oculis offeramus. |
19 | Postremo quod vultis sentite de nobis: Paulus apostolus vobis praecipit et obsecrat in Domino, ut cum silentio, id est, quieti et obedienter ordinati operantes, vestrum panem manducetis (II Thess. III, 12). |
20 | Nec de illo, ut arbitror, aliquid mali creditis, et in illum qui per eum loquitur credidistis. |