monumenta.ch > Augustinus > 36.


Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXVIII., 36.

1 Graphice describit monachos otiosos et vagos.
2 Quae cum ita sint, sine me paululum, sancte frater (dat enim mihi Dominus per te magnam fiduciam), eos ipsos alloqui filios et fratres nostros, quos novi quanta nobiscum dilectione parturias, donec in eis apostolica disciplina formetur.
3 O servi Dei, milites Christi, itane dissimulatis callidissimi hostis insidias, qui bonam famam vestram, tam bonum Christi odorem, ne dicant animae bonae, Post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3), et sic laqueos eius evadant, omni modo cupiens obscurare putoribus suis, tam multos hypocritas sub habitu manachorum usquequaque dispersit, circumeuntes provincias, nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes.
4 Alii membra martyrum, si tamen martyrum, venditant; alii fimbrias et phylacteria sua magnificant; alii parentes vel consanguineos suos in illa vel in illa regione se audisse vivere, et ad eos pergere mentiuntur; et omnes petunt, omnes exigunt, aut sumptus lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis: cum interea ubicumque in factis suis malis deprehensi fuerint, vel quoquo modo innotuerint, sub generali nomine monachorum vestrum propositum blasphematur, tam bonum, tam sanctum, quod in Christi nomine cupimus, sicut per alias terras, sic per totam Africam pullulare.
5 Nonne ergo inflammamini zelo Dei? Nonne concalescit cor vestrum intra vos, et in meditatione vestra exardescit ignis (Psal. XXXVIII, 4), ut istorum mala opera bonis operibus persequamini, ut eis amputetis occasionem turpium nundinarum, quibus existimatio vestra laeditur, et infirmis offendiculum ponitur? Miseremini ergo et compatimini, et ostendite hominibus, non vos in otio facilem victum, sed per angustam et arctam viam huius propositi, regnum Dei quaerere.
6 Eadem vobis causa est quae Apostolo fuit, ut amputetis occasionem iis qui quaerunt occasionem (II Cor. XI, 12), ut qui illorum putoribus praefocantur, in odore vestro bono reficiantur.
Augustinus HOME

bnf13367.33

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik