monumenta.ch > Augustinus > CAPUT XXVII.
Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXVI., , 35. <<<     >>> 36.

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXVII.

1 Utendum industria nostra, ne Deum tentare videamur.
2 Neque enim quia dixit Deus, Invoca me in die tribulationis, et eximam te, et glorificabis me (Psal. XLIX, 15), propterea non debuit fugere Apostolus, et per murum in sporta submitti, ut manus persequentis evaderet (Act. IX, 25), sed exspectare potius ut comprehenderetur, et eum sicut tres pueros de mediis ignibus liberaret (Dan. III, 50).
3 Aut propter hoc nec Dominus dicere debuit, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23); quia ipse dixit, Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Ioan. XVI, 23).
4 Sicut ergo quisquis persecutionem fugientibus discipulis Christi obiiceret huiusmodi quaestionem, cur non stetisset potius, et invocato Deo per eius mirabilia sic eruerentur, ut Daniel a leonibus (Dan. VI, 23, et XIV, 40), ut Petrus ex vinculis (Act. XII, 7); responderent non se oportuisse tentare Deum, sed tunc eum talia si vellet esse facturum, cum ipsi quid facerent non haberent; cum vero eis fugam in potestatem dedisset, etiamsi per illam liberarentur, non nisi ab ipso liberari: sic etiam Dei servis vacantibus et valentibus exemplo et praecepto apostolico manibus suis victum transigere, si quis ex Evangelio moverit quaestionem de volatilibus coeli, quae non seminant, neque metunt, neque congregant in apothecas, et de liliis agri, quia non laborant, neque nent; facile respondebunt, Si et nos per aliquam vel infirmitatem vel occupationem non possimus operari, sic ille nos pascet et vestiet, quemadmodum aves et lilia, quae nihil operantur huiuscemodi: cum autem possumus, non debemus tentare Deum nostrum; quia et hoc quod possumus, eius munere possumus, et cum hinc vivimus, illo largiente vivimus, qui largitus est ut possimus.
5 Et ideo de istis necessariis solliciti non sumus; quia cum haec possumus agere, ille nos pascit et vestit, a quo pascuntur homines et vestiuntur: cum vero haec non possumus agere, idem ipse nos pascit et vestit, a quo aves pascuntur et lilia vestiuntur; quoniam nos pluris sumus illis.
6 Quapropter in ista militia nostra, nec in crastinum cogitamus; quia non propter ista temporalia, quo pertinet crastinus, sed propter illa sempiterna, ubi semper hodiernus est, nos illi probavimus, ut ei nullis negotiis saecularibus implicati placeamus (II Tim. II, 4).
Augustinus HOME

bnf13367.32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik