monumenta.ch > Augustinus > 35.
Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXVI., , 34. <<<    

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXVI., 35.

1 Et quod sequitur de volatilibus coeli et de liliis agri, ad hoc dicit, ne quisquam Deum putet servorum suorum necessaria non curare; cum eius sapientissima providentia usque ad ista creanda et gubernanda perveniat.
2 Neque enim non ipse pascit et vestit etiam eos qui manibus operantur.
3 Sed ne christianam militiam ad hoc detorqueant ut ista conquirant, hoc servos suos Dominus praemonet, ut in eo ministerio quod Sacramento eius debetur, non ista, sed regnum eius et iustitiam cogitemus: et haec omnia apponentur nobis sive per manus operantibus, sive infirmitate corporis impeditis, sive ipsius militiae tali occupatione districtis ut nihil aliud agere valeamus.
Augustinus HOME

bnf13367.32