monumenta.ch > Augustinus > 34.
>>> Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXVI., 35.

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXVI., 34.

1 Quomodo intelligendum praeceptum illud, ut ne solliciti simus de cibo et vestitu.
2 Quomodo accipiendum illud, de volatilibus coeli et liliis agri.
3 At enim Dominus ait: Nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
4 Recte, quoniam supra dixerat: Non potestis Deo servire et mammonae.
5 Qui enim propter hoc Evangelium praedicat, ut habeat unde manducet, et unde vestiatur, simul se putat et Deo servire, quia Evangelium praedicat; et mammonae, quia propter ista necessaria praedicat: quod Dominus dicit fieri non posse.
6 Ac per hoc ille qui propter ista Evangelium praedicat, non Deo, sed mammonae servire convincitur; etsi Deus illo ad aliorum provectum, quomodo ipse nescit, utatur.
7 Nam huic sententiae subiungit, dicens, Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini: non ut ista non procurent, quantum necessitati satis est, unde honeste potuerint; sed ut non ista intueantur, et propter ista faciant quidquid in Evangelii praedicatione facere iubentur.
8 Eam quippe intentionem quare quid fiat, oculum vocat: unde paulo superius loquebatur, ut ad hoc descenderet, et dicebat, Lucerna corporis tui est oculus tuus: si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si vero oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit; id est, talia erunt facta tua, qualis fuerit intentio tua cur ea facias.
9 Et ad hoc enim ut veniret, supra de eleemosynis praeceperat, dicens, Nolite condere vobis thesauros in terris, ubi aerugo et tinea exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur.
10 Recondite vero vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea neque rubigo exterminat, et ubi fures non perfodiunt et furantur.
11 Ubi enim erit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
12 Deinde subiunxit, Lucerna corporis tui est oculus tuus (Matth. VI): ut illi scilicet qui eleemosynas faciunt, non ea faciant intentione, ut vel hominibus velint placere, vel in terra sibi quaerant rependi quod faciunt.
13 Unde et Apostolus cum Timotheo divites monendos praeciperet, Facile, inquit, tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 18 et 19).
14 Cum ergo in futuram vitam direxerit oculum Dominus eleemosynas facientium, et in coelestem mercedem, ut possint et ipsa facta esse lucida, cum simplex oculus fuerit (in illam quippe novissimam retributionem valet quod alibi ait, Qui vos excipit, me excipit; et qui me excipit, excipit eum qui me misit.
15 Qui excipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui excipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet: et qui potum dederit uni ex istis minimis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli; amen dico vobis, non peribit merces eius [Matth. X, 40-42] ); ne forte correpto oculo eorum qui necessaria impendunt indigentibus et prophetis et iustis et discipulis Domini, ipsorum oculus depravaretur in quos ista fierent ut propter ista accipienda vellent Christo militare: Nemo, inquit, potest duobus dominis servire.
16 Et paulo post: Non potestis, inquit, Deo servire et mammonae.
17 Statimque contexuit: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
Augustinus HOME

bnf13367.30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik