monumenta.ch > Augustinus > 33.
Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXV., , 32. <<<    

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXV., 33.

1 Quamobrem etiam illi qui relicta vel distributa, sive ampla, sive qualicumque opulenta facultate, inter pauperes Christi pia et salubri humilitate numerari voluerunt; si corpore ita valent, et ab ecclesiasticis occupationibus vacant (quanquam eis tam magnum animi sui documentum afferentibus, et eiusdem societatis indigentiae de his rebus quas habebant, vel plurimum vel non parum conferentibus, vicem sustentandae vitae eorum res ipsa communis et fraterna charitas debeat), tamen si et ipsi manibus operentur, ut pigris ex vita humiliore et ob hoc exercitatiore venientibus auferant excusationem; multo misericordius agunt, quam cum omnia sua indigentibus diviserunt.
2 Quod quidem si nolint, quis audeat cogere? Quibus tamen invenienda sunt opera in monasterio, etiamsi a corporali functione liberiora, sed vigilanti administratione curanda, ut nec ipsi panem suum, quoniam communis iam factus est, gratis manducent.
3 Nec attendendum est in quibus monasteriis, vel in quo loco, indigentibus fratribus quisque id quod habebat impenderit.
4 Omnium enim Christianorum una respublica est.
5 Et ideo quisquis Christianis necessaria ubilibet erogaverit, ubicumque etiam ipse quod sibi necessarium est accipit, de Christi bonis accipit.
6 Quia ubicumque et ipse talibus dedit, quis nisi Christus accepit? Illi autem qui etiam praeter istam sanctam societatem vitam labore corporis transigebant, ex quorum numero plures ad monasteria veniunt, quia et in ipso humano genere plures sunt; si nolunt operari, nec manducent.
7 Neque enim propterea in militia christiana ad pietatem divites humiliantur, ut pauperes ad superbiam extollantur.
8 Nullo modo enim decet ut in ea vita ubi fiunt senatores laboriosi, ibi fiant opifices otiosi; et quo veniunt relictis deliciis suis qui fuerant praediorum domini, ibi sint rustici delicati.
Augustinus HOME

bnf13367.29

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik