monumenta.ch > Augustinus > 32.
>>> Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXV., 33.

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXV., 32.

1 Negotia priora reliquisse quid prosit, si adhuc laborandum.
2 Communis vitae charitas.
3 Operari decet etiam qui ex vita excelsiore convertuntur, sed multo magis qui ex vita humiliore.
4 Dicet aliquis: Quid ergo prodest servo Dei, quod prioribus actibus quos in saeculo habebat relictis, ad hanc spiritualem vitam militiamque convertitur, si eum adhuc oportet, tanquam opificis, exercere negotia? Quasi vero facile possit verbis explicari, quantum prosit quod Dominus diviti consilium capiendae vitae aeternae requirenti ait ut faceret, si vellet esse perfectus; ut venditis quae habebat, et indigentiae pauperum distributis, eum sequeretur (Matth. XIX, 21).
5 Aut quis tam expedito cursu secutus est Dominum, quam ille qui ait, Non in vacuum cucurri, nec in vacuum laboravi (Philipp. II, 16)? qui tamen opera ista et praecepit, et fecit.
6 Hoc nobis tanta auctoritate doctis et informatis sufficere debuit ad exemplum derelinquendi pristinas facultates, et manibus operandi.
7 Sed et nos ab ipso Domino adiuti, possumus fortasse utcumque cognoscere, etiam sic operantibus servis Dei, priora tamen negotia reliquisse quid prosit.
8 Si enim ad hanc vitam ex divite quisquam convertitur, et nulla infirmitate corporis impeditur, itane desipimus a sapore Christi, ut non intelligamus quantus superbiae prioris tumor sanetur, cum circumcisis superfluis, quibus ante animus exitiabiliter inflammabatur, ad modica quae restant huic vitae naturaliter necessaria etiam opificis humilitas minime recusetur? Si autem ad hanc vitam ex paupertate convertitur, non putet se id agere quod agebat, si ab amore vel augendae quantulaecumque rei privatae, iam non quaerens quae sua sunt, sed quae Iesu Christi (Ibid. 21), ad communis vitae se transtulit charitatem, in eorum societate victurus, quibus est anima una et cor unum in Deum, ita ut nemo dicat aliquid proprium, sed sint illis omnia communia (Act. IV, 32).
9 Si enim huius terrenae reipublicae antiqui principes praeclarissimo litteratorum suorum eloquio praedicari solent, quod rem communem universi populi suae civitatis privatis suis rebus sic anteponebant, ut quidam eorum Africa edomita triumphator, quid nubenti filiae daret non habuerit, nisi ex senatusconsulto de publico dotaretur: quo animo debet esse in rempublicam suam civis aeternae illius civitatis Ierusalem coelestis, nisi ut illud ipsum quod propriis manibus elaborat, in commune habeat cum fratre, et si quid ei defuerit, de communi suppleat; dicens cum illo cuius praeceptum exemplumque secutus est, Quasi nihil habentes et omnia possidentes (II Cor. VI, 10)?
Augustinus HOME

bnf13367.28

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik