monumenta.ch > Augustinus > 31.


Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXIV., 31.

1 Aliquid in crastinum reponere non prohiberi per Evangelium.
2 Si enim urgeantur ex Evangelio, ut nihil reponant in crastinum; rectissime respondent: Cur ergo ipse Dominus loculos habuit, ubi pecuniam collectam reponeret (Ioan. XII, 6)? Cur tanto ante, fame imminente, frumenta sanctis patribus missa sunt (Act. XI, 28-30)? Cur Apostoli sic indigentiae sanctorum necessaria procurarunt, ne deesset in posterum, ut beatissimus Paulus ad Corinthios in Epistola scriberet: De collectis autem in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite: secundum unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat, thesaurizans quod ei placuerit; ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
3 Cum autem advenero, quoscumque probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem.
4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt (I Cor. XVI, 1-4)? Haec et alia multa copiosissime et verissime proferunt.
5 Quibus respondemus: Videtis ergo, quamvis Dominus dixerit, Nolite cogitare in crastinum; non vos tamen istis verbis cogi ut nihil in crastinum reservetis: cur ergo iisdem verbis vos cogi dicitis, ut vacetis? Cur volatilia coeli non vobis sunt exemplo ad nihil reservandum, et vultis ut sint exemplo ad nihil operandum?
Augustinus HOME