monumenta.ch > Augustinus > 30.
Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXIII., , 29. <<<    

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXIII., 30.

1 Quapropter, ut breviter complectar, isti qui ex Evangelii perverso intellectu tam manifesta apostolica praecepta pervertere moliuntur, aut non cogitent in crastinum, sicut volatilia coeli; aut obtemperent Apostolo, sicut filii dilecti: imo utrumque faciant, quia utrumque concordat.
2 Neque enim contraria Domino suo moneret Paulus servus Christi Iesu (Rom. I, 1).
3 Hoc enim istis aperte dicimus: Si volatilia coeli sic intelligitis in Evangelio, ut nolitis operando manibus vestris victum tegumentumque procurare; nihil etiam reponatis in crastinum, sicut nihil reponunt volatilia coeli.
4 Si autem aliquid reponere in crastinum, potest non esse contra Evangelium ubi dictum est, Respicite volatilia coeli, quia neque seminant, neque metunt, neque congregant in apothecas; potest etiam non esse contra Evangelium nec contra similitudinem volatilium coeli, vitam istam carnis corporalis operationis labore transigere.
Augustinus HOME

bnf13367.28