monumenta.ch > Augustinus > 29.
Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXIII., , 28. <<<     >>> 30.

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXIII., 29.

1 Verum et hoc concedamus, toto vertente anno posse in agris reperiri vel ex arbore vel ex herbis, vel ex quibusque radicibus quod in escam sumi possit incoctum, aut certe tanta exercitatio corporis adhibeatur, ut ea quae coquenda sunt, etiam cruda assumpta non noceant, possitque etiam hiemalibus quibuslibet asperitatibus ad pabula procedi; atque ita fiat ut nihil praeparandum auferatur, nihil in crastinum reponatur: non poterunt ista servare qui se per multos dies a conspectu hominum separatos, et nulli ad se praebentes accessum, includunt se ipsos viventes in magna intentione orationum.
2 Hi enim facillima quidem atque vilissima, secum tamen alimenta includere consuerunt, quae in illos dies quibus a nullo videri statuerunt, sufficiant: quod aves non faciunt.
3 Et horum quidem exercitationem in tam mirabili continentia, quandoquidem habent otium quo haec agant, seque imitandos non superba elatione, sed misericordi sanctitate proponant, non solum non reprehendo, sed quantum dignum est laudare non possum.
4 Quid tamen de his dicimus, secundum istorum intellectum ex evangelicis verbis? An forte quo sunt sanctiores, eo sunt volucribus dissimiliores, quia nisi reponant sibi escas in plurimos dies, includere se ita, ut faciunt, non valebunt? Et utique nobiscum audiunt, Nolite ergo cogitare in crastinum (Matth. VI, 34).
Augustinus HOME

bnf13367.27

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik