monumenta.ch > Augustinus > 28.
Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXIII., , 27. <<<     >>> 29.

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXIII., 28.

1 Proinde rursus istos alio sublimiore gradu iustitiae superabunt, qui se ita instituerint, ut quotidie in agros tanquam in pastum pergant, et quo tempore invenerint carpant, ac sopita fame revertantur.
2 Sed plane propter agrorum custodes quam bonum esset, si etiam pennas largiri Dominus dignaretur, ut servi Dei in agris alienis inventi non tanquam fures comprehenderentur, sed tanquam sturni fugarentur.
3 Nunc vero ille quantum poterit, imitabitur avem, quem capere venator non poterit.
4 Sed ecce concedant omnes servis Dei, ut cum volunt in eorum agros exeant, atque inde securi refectique discedant: sicut populo Israel per legem praeceptum est ut in agris suis furem nullus teneret, nisi qui secum aliquid vellet auferre; nam qui nihil aliud attigisset quam id quod comedisset, liberum impunitumque abire sinerent (Deut. XXIII, 24, 25).
5 Unde etiam spicas vellentibus discipulis Domini, de sabbato potius quam de furto Iudaei calumniati sunt (Matth. XII, 1, 2).
6 Sed quid erit agendum de his temporibus anni, quibus esca quae statim sumi possit, in agris non invenitur? Quisquis aliquid domum quod sibi coquendo praeparet auferre tentaverit, secundum istorum intellectum audiet ex Evangelio: Pone; hoc enim aves non faciunt.
Augustinus HOME

bnf13367.26

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik