monumenta.ch > Augustinus > 27.
>>> Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXIII., 28.

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXIII., 27.

1 Evangelium non recte intellectum a pigris.
2 Iocose deridentur ignavi.
3 Monachi sese includentes, ut a nullo videantur per multos dies.
4 Evangelicum praeceptum non cogitandi de crastino concordare cum Apostolo.
5 Nunc vero contra Apostolum Christi recitant Evangelium Christi.
6 Ita enim mirabilia sunt opera pigrorum, ut impediri velint Evangelio, quod Apostolus ideo praecepit et fecit, ne impediretur ipsum Evangelium.
7 Et tamen si eos ex ipsis Evangelii verbis secundum eorum intellectum vivere cogamus, priores nobis suadere conabuntur, quam non ita sint intelligenda ut intelligunt.
8 Certe enim propterea se dicunt operari non debere, quia nec volucres coeli seminant, neque metunt, de quibus nobis Dominus similitudinem dedit, ne de talibus necessariis cogitemus.
9 Cur ergo non attendunt quod sequitur? Neque enim tantummodo hoc dictum est, quia non seminant, neque metunt; sed adiectum est, neque congregant in apothecas (Matth. VI, 26).
10 Apothecae autem, vel horrea, vel verbum ex verbo, repositoria dici possunt.
11 Cur ergo isti manus otiosas et plena repositoria volunt habere? Cur ea quae sumunt ex laboribus aliorum, recondunt et servant unde quotidie proferatur? Cur denique molunt et coquunt? Hoc enim aves non faciunt.
12 Aut si reperiunt quibus hoc opus quoque persuadeant, ut eis per singulos dies escas afferant praeparatas; saltem sibi aquam vel de fontibus afferunt, vel de cisternis aut puteis hauriunt et reponunt: hoc volatilia non faciunt.
13 Sed si hoc placet, studeant etiam boni fideles et Regis aeterni devotissimi provinciales, fortissimis eius militibus usque ad ista servire, ut sibi nec aquam implere cogantur, si iam etiam illos qui tunc erant Ierosolymae novo gradu iustitiae supergressi sunt.
14 Nam illis fame imminente, et per Prophetas qui tunc erant ante praedicta, boni fideles ex Graecia frumenta miserunt (Act. XI, 28-30); ex quibus credo quod illi panem sibi fecerunt, aut certe faciendum curaverunt: quod aves non faciunt.
15 Sed si iam isti, ut dicere coeperam, etiam illos aliquo gradu iustitiae transierunt, et omnino in iis quae ad transigendam vitam istam pertinent, sicut volucres agunt; ostendant nobis homines servire volucribus, sicut sibi serviri volunt, nisi captis et inclusis, quibus fides non habetur, ne volantes non redeant: et tamen illae malunt frui libertate, et ex agris quantum satis est capere, quam ab hominibus apposita et apparata sumere.
Augustinus HOME

bnf13367.25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik