monumenta.ch > Augustinus > 26.
Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXII., , . . . <<<    

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXII., 26.

1 Contingit enim eis quod in viduis iunioribus indisciplinatis cavendum idem apostolus dicit: Simul autem et otiosae esse discunt; non solum autem otiosae, sed etiam curiosae et verbosae, loquentes quae non oportet (I Tim. V, 13).
2 Hoc ille de malis feminis dicebat, quod nos etiam in malis viris dolemus et plangimus, qui adversus eum ipsum, in cuius Epistolis ista legimus, otiosi et verbosi, quae non oportet loquuntur.
3 Et si qui sunt inter eos, qui eo proposito ad sanctam militiam venerint, ut placeant cui se probaverunt (II Tim. II, 4), cum ita vigeant viribus corporis et integritate valetudinis, ut non solum erudiri, sed etiam secundum Apostolum operari possint; exceptis istorum otiosis corruptisque sermonibus, quos iudicare per imperitum tirocinium non valeant, in eamdem labem pestifera contagione mutantur: non solum non imitantes obedientiam sanctorum quiete operantium, et aliorum monasteriorum in saluberrima disciplina secundum apostolicam normam viventium; sed etiam insultantes melioribus, tanquam conservatricem Evangelii praedicantes pigritiam, tanquam praevaricatricem accusantes misericordiam.
4 Multo enim misericordius operatur erga animas infirmorum qui bonae famae servorum Dei consulit, quam erga corpora egentium qui panem esurientibus frangit.
5 Quapropter utinam isti qui vacare volunt manibus, omnino vacarent et linguis.
6 Neque enim tam multos ad imitationem invitarent, si eis non tantum exempla pigra, sed etiam muta proponerent.
Augustinus HOME

bnf13367.25