monumenta.ch > Augustinus > . . .
>>> Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXII., 26.

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXII., . . .

1 Contra otiosos et verbosos, qui exemplo et verbo alios avocant a labore.
2 Nunc autem veniunt plerumque ad hanc professionem servitutis Dei et ex conditione servili, vel etiam liberti, vel propter hoc a dominis liberati sive liberandi, et ex vita rusticana, et ex opificum exercitatione et plebelo labore, tanto utique felicius quanto fortius educati: qui si non admittantur, grave delictum est.
3 Multi enim ex eo numero vere magni et imitandi exstiterunt.
4 Nam propterea et infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia; et stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes; et ignobilia mundi, et ea quae non sunt, tanquam sint, ut ea quae sunt evacuentur: ut non glorietur omnis caro coram Deo (I Cor. I, 27-29).
5 Haec itaque pia et sancta cogitatio facit ut etiam tales admittantur, qui nullum afferant mutatae in melius vitae documentum.
6 Neque enim apparet utrum ex proposito servitutis Dei venerint, an vitam inopem et laboriosam fugientes vacui, pasci atque vestiri voluerint, et insuper honorari ab eis a quibus contemni conterique consueverant.
7 Tales ergo quoniam se quo minus operentur, de infirmitate corporis excusare non possunt; praeteritae quippe vitae consuetudine convincuntur; umbraculo malae disciplinae se contegunt, ut ex male intellecto Evangelio praecepta apostolica pervertere meditentur: vere volatilia coeli, sed per superbiam in altum se extollendo; et fenum agri, sed carnaliter sentiendo.
Augustinus HOME

bnf13367.24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik