Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXI., 25.
1 | Si saltem habebant aliquid in hoc saeculo, quo facile sine opificio sustentarent istam vitam, quod conversi ad Deum indigentibus dispertiti sunt, et credenda est eorum infirmitas et ferenda. |
2 | Solent enim tales, non melius, sicut multi putant, sed quod est verum, languidius educati, laborem operum corporalium sustinere non posse. |
3 | Tales fortasse multi erant in Ierosolyma. |
4 | Nam et scriptum est quod praedia sua vendiderint, et pretia eorum ante pedes Apostolorum posuerint, ut distribueretur unicuique sicut opus erat (Act. II, 45, et IV, 34). |
5 | Quia prope inventi sunt, et utiles fuerunt Gentibus, quae ab idolorum cultu ex longinquo vocabantur, secundum illud quod dictum est, Ex Sion prodiet lex, et verbum Domini ex Ierusalem (Isai. II, 3): debitores eorum dixit Apostolus ex Gentibus Christianos, Debitores eorum, inquit, sunt; et addidit quare, Si enim spiritualibus eorum, inquit, communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus ministrare eis (Rom. XV, 27). |