monumenta.ch > Augustinus > 24.
Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XX., , 23. <<<    

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XX., 24.

1 Hanc quaestionem breviter solverem, si dicerem, quia et iuste dicerem, credendum esse Apostolo.
2 Ipse enim sciebat cur in Ecclesiis Gentium non oporteret portari venale Evangelium, non culpans coapostolos suos, sed distinguens ministerium suum: quia ita inter se distribuerant, procul dubio admonente Spiritu sancto, evangelizandi provincias, ut Paulus et Barnabas ad Gentes irent, illi autem in circumcisionem (Act. XIII, 2, et Galat. II, 9).
3 Hoc tamen eum praecepisse iis qui non habebant eiusmodi potestatem, ea quae iam multa dicta sunt manifestant.
Augustinus HOME

bnf13367.23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik