monumenta.ch > Augustinus > 23.
>>> Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XX., 24.

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XX., 23.

1 Obiectio, an caeteri Apostoli non laborantes ac de Evangelio viventes peccarint.
2 Responsio.
3 Praeceptum operandi eos spectare qui non evangelizant.
4 Hinc exoritur altera quaestio: fortasse enim dicat, Quid ergo? caeteri Apostoli et fratres Domini et Cephas, quia non operabantur, peccabant? aut afferebant impedimentum Evangelio, quia dicit beatus Paulus, ideo se non usum hac potestate, ne quod impedimentum daret Evangelio Christi? Si enim peccaverunt, quia non operati sunt, non ergo acceperant potestatem non operandi, sed de Evangelio vivendi.
5 Si autem acceperant hanc potestatem, ordinante Domino ut qui Evangelium annuntiarent, ex Evangelio viverent, et dicente, Dignus est operarius cibo suo (Matth. X, 10); qua potestate Paulus amplius aliquid erogans uti noluit: non utique peccaverunt.
6 Si non peccaverunt, nullum impedimentum dederunt.
7 Neque enim nullum peccatum est, impedire Evangelium.
8 Quod si ita est, et nobis, inquiunt, liberum est, et uti et non uti hac potestate.
Augustinus HOME

bnf13367.23