monumenta.ch > Augustinus > 22.


Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XIX., 22.

1 Operatum esse Paulum opus vere corporale.
2 Ibi etiam dicitur quid operabatur Apostolus.
3 Post haec, inquit, egressus ab Athenis venit Corinthum; et cum invenisset quemdam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, recens advenientem ab Italia, et Priscillam uxorem ipsius, propterea quod iussisset Claudius discedere omnes Iudaeos Roma, accessit ad illos, et propter artis similitudinem mansit apud illos opus faciens: erant enim tabernaculorum artifices (Act. XVIII, 1-4).
4 Hoc si conati fuerint allegorice interpretari, ostendunt quomodo proficiant in ecclesiasticis litteris, quibus se vacare gloriantur.
5 Et certe illa quae supra dicta sunt, Numquid ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? et, Non sumus usi hac potestate (I Cor. IX, 6, 12); et, Cum possemus vobis oneri esse ut Christi Apostoli (I Thess. II, 7); et, Nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus (II Thess. III, 8); et, Dominus ordinavit eis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullius horum usus sum (I Cor. IX, 14 et 15): et caetera huiusmodi, aut exponant aliter, aut si praeclarissima luce veritatis urgentur, intelligant et obediant: aut si obedire vel nolunt vel non possunt, saltem illos qui volunt, meliores, qui autem et possunt, feliciores esse fateantur.
6 Aliud est enim corporis infirmitatem, vel veram allegare, vel falsam praetendere: aliud autem sic decipi, et sic decipere, ut insuper ideo videatur in servis Dei maior esse iustitia, quia potuit inter imperitos regnare pigritia.
7 Qui enim veram corporis ostendit infirmitatem, humane tractandus est; qui autem falsam praetendit et convinci non potest, Deo dimittendus est: neuter tamen eorum perniciosam regulam figit; quia bonus servus Dei et manifeste infirmo fratri suo servit, et fallenti cum credit, quia malum eum non putat, non imitatur ut malus sit; et si non ei credit, fallacem putat, ac nihilominus non imitatur.
8 Ab illo vero qui dicit, Haec est vera iustitia, ut nihil corporaliter operando imitemur volatilia coeli, quoniam qui tale aliquid fuerit operatus contra Evangelium facit: quisquis animo infirmus hoc audit et credit, non quia sic vacat, sed quia sic errat, lugendus est.
Augustinus HOME

bnf13367.22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik