monumenta.ch > Augustinus > 21.


Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XVIII., 21.

1 Erogandi verbi Dei obtentu nolentes laborare castigantur.
2 Paulus ad erogandum verbum certa tempora constituit, et alia ad laborandum.
3 Optima gubernatio, ut omnia ex ordine gerantur.
4 Si autem alicui sermo erogandus est, et ita occupat ut manibus operari non vacet; numquid hoc omnes in monasterio possunt, venientibus ad se ex alio genere vitae fratribus, vel divinas lectiones exponere, vel de aliquibus quaestionibus salubriter disputare? Quando ergo non omnes possunt, cur sub hoc obtentu omnes vacare volunt? Quanquam etsi omnes possent, vicissitudine facere deberent; non solum ne caeteri a necessariis operibus occuparentur, sed etiam quia sufficit ut audientibus pluribus unus loquatur? Deinde ipsi Apostolo quomodo vacaret operari manibus suis, nisi ad erogandum verbum Dei certa tempora constitueret? Neque enim et hoc Deus latere nos voluit.
5 Nam et cuius artis opifex fuerit, et quibus temporibus vacaret dispensando Evangelio, sancta Scriptura non tacuit.
6 Nam cum eum dies profectionis urgeret in Troade constitutum, etiam in una sabbati congregatis fratribus ad frangendum panem, tanta fuit intentio et tam necessaria disputatio, ut sermo produceretur usque ad medium noctis (Act. XX, 7), tanquam excidisset eis quod eo die non esset ieiunium: quando autem in aliquo loco immoratus quotidie disputabat, quis dubitaverit horas eum habuisse ad hoc officium deputatas? Namque apud Athenas cum esset, quia studiosissimos rerum inquisitores invenerat, ita de illo scriptum est: Disputabat igitur cum Iudaeis in synagoga, et Gentibus incolis in foro per omnem diem ad eos qui aderant.
7 Non enim in synagoga per omnem diem, ubi mos erat sabbato sermocinari: sed in foro, inquit, per omnem diem; propter studia utique Atheniensium.
8 Sic enim sequitur: Quidam vero Epicureorum et Stoicorum philosophorum conferebant cum illo.
9 Et paulo post dicit: Athenienses autem et advenae hospites ad nihil aliud vacabant, quam dicere aliquid novi, aut audire (Act. XVII, 17, 18, 21).
10 Putemus Apostolum illis omnibus diebus quibus fuit Athenis, non fuisse operatum; propter hoc enim et ex Macedonia supplebatur eius indigentia, sicut dicit in secunda ad Corinthios (II Cor. XI, 9): quanquam et aliis horis et noctibus poterat, quia ita valebat et animo et corpore.
11 Sed cum Athenis exisset, videamus quid dicit Scriptura: Disputabat, inquit, in synagoga per omne sabbatum: hoc apud Corinthum.
12 In Troade vero, ubi necessitate imminentis profectionis usque ad medium noctis sermo protractus est, una sabbati erat, qui dies dominicus dicitur: unde intelligimus eum non fuisse cum Iudaeis, sed cum Christianis; quando etiam dicit ipse narrator ad frangendum panem fuisse collectos.
13 Et ipsa est optima gubernatio, ut omnia suis temporibus distributa ex ordine gerantur, ne animum humanum turbulentis implicationibus involuta perturbent.
Augustinus HOME

bnf13367.21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik