monumenta.ch > Augustinus > 20.


Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XVII., 20.

1 Obtendunt pigri vacare se orationi, psalmis, lectioni et verbo Dei.
2 Inter laborandum licere psallere.
3 Lectionem non prodesse, nisi fiat quod legitur.
4 Quid enim agant qui operari corporaliter nolunt, cui rei vacent scire desidero.
5 Orationibus, inquiunt, et psalmis, et lectioni, et verbo Dei.
6 Sancta plane vita et Christi suavitate laudabilis: sed si ab his avocandi non sumus, nec manducandum est, nec ipsae escae quotidie praeparandae, ut possint apponi et assumi.
7 Si autem ad ista vacare servos Dei certis intervallis temporum, ipsius infirmitatis necessitas cogit, cur non et apostolicis praeceptis observandis aliquas partes temporum deputamus? Citius enim exauditur una obedientis oratio, quam decem millia contemptoris.
8 Cantica vero divina cantare, etiam manibus operantes facile possunt, et ipsum laborem tanquam divino celeumate consolari.
9 An ignoramus, omnes opifices quibus vanitatibus et plerumque etiam turpitudinibus theatricarum fabularum donent corda et linguas suas, cum manus ab opere non recedant? Quid ergo impedit servum Dei manibus operantem in lege Domini meditari (Psal. I, 2), et psallere nomini Domini Altissimi (Psal, XII, 6): ita sane ut ad ea discenda, quae memoriter recolat, habeat seposita tempora? Ad hoc enim et illa bona opera fidelium, subsidio supplendorum necessariorum deesse non debent, ut horae quibus ad erudiendum animum ita vacatur, ut illa opera corporalia geri non possint, non opprimant egestate.
10 Qui autem se dicunt vacare lectioni, nonne illic inveniunt quod praecipit Apostolus? Quae est ista ergo perversitas, lectioni nolle obtemperare, dum vult ei vacare; et ut quod bonum est diutius legatur, ideo facere nolle quod legitur? Quis enim nesciat tanto citius quemque proficere cum bona legit, quanto citius facit quod legit?
Augustinus HOME

bnf13367.20

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik