1 | Sicut ergo non cessavit Apostolus, imo Spiritus Dei possidens et implens et agens cor eius, exhortari fideles qui haberent huiusmodi substantiam, ut nihil deesset necessitatibus servorum Dei, qui celsiorem sanctitatis gradum in Ecclesia tenere voluerunt, ut spei saecularis vincula cuncta praeciderent, et animum liberum divinae militiae dedicarent: sic debent et ipsi praeceptis eius obedire, ut compatiantur infirmis, et amore privatae rei non illigati manibus suis in commune laborare, praepositis suis sine murmure obtemperare; ut hoc suppleatur ex oblationibus bonorum fidelium, quod laborantibus et aliquid unde victum transigant operantibus, propter infirmitates tamen corporales aliquorum, et propter ecclesiasticas occupationes vel eruditionem doctrinae salutaris, deesse putaverint. |