monumenta.ch > Augustinus > 18.
Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XVI., , 17. <<<     >>> 19.

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XVI., 18.

1 Et paulo post dicit: Nam de ministerio quod fit in sanctos, ex abundanti est mihi scribere vobis.
2 Scio enim promptum esse animum vestrum, de quo glorior pro vobis apud Macedonas; quoniam Achaia parata est ab anno priore, et quae ex vobis est aemulatio irritavit plures.
3 Misimus autem fratres, ne gloria nostra quam habemus in vobis, evacuetur in hac parte, ut, sicut dixi, parati sitis: ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, confundamur nos, ut non dicam vos, in hac substantia.
4 Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praecedant ad vos, et praeparent iam pridem repromissam hanc benedictionem vestram, ut sit parata, sic quasi benedictionem, non quasi avaritiam.
5 Hoc autem, Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictione, in benedictione et metet.
6 Unusquisque secundum quod proposuit corde, non ex tristitia aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus.
7 Potens est autem Deus omnem gratiam abundantem facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum: sicut scriptum est, Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum.
8 Qui autem subministrat semen seminanti, et panem in escam subministrabit, et multiplicabit seminationem vestram, et augebit crescentes fruges iustitiae vestrae, ut in omnibus ditati in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo: quoniam ministerium functionis huius non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed et abundare facit per multorum gratiarum actionem Deo, per probationem ministrationis huius glorificantes Deum in obsequio confessionis vestrae in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos et in omnes, et in ipsorum precatione pro vobis, desiderantium vos propter excellentem gratiam Dei in vobis.
9 Gratias Deo super inenarrabili dono eius (II Cor. VIII et IX).
10 Quanta pinguedine sanctae laetitiae sit perfusus Apostolus, dum loquitur de alterno supplemento indigentiae militum et provincialium Christi, hinc de rebus carnalibus in illos, inde autem de spiritualibus in istos; ut exclamaret, et tanquam sanctorum gaudiorum sagina eructuaret, dicens, Gratias Deo super inenarrabili dono eius?
Augustinus HOME

bnf13367.19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik