Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XVI., 17.
1 | Paulus vult a fidelibus suppleri necessitates servorum Dei, qui victum sibi propter occupationes vel infirmitates comparare non valent. |
2 | Ministerium in sanctos, quo supplentur carnalia iis a quibus vicissim accipiuntur spiritualia. |
3 | Paulo obediant et servi Dei laborando; et boni fideles eorum necessitates supplendo. |
4 | Propter has igitur vel occupationes servorum Dei, vel infirmitates corporales quae omnino deesse non possunt, non solum permittit Apostolus sanctorum indigentias suppleri a bonis fidelibus, sed etiam saluberrime hortatur. |
5 | Excepta enim illa potestate, qua se dicit ipse non usum, cui tamen serviendum esse a fidelibus praecipit, dicens, Communicet qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis (Galat. VI, 6): excepta ergo hac potestate, quam verbi praedicatores habere in eos quibus praedicant, saepe testatur, etiam sanctis qui omnia sua vendita distribuerant, et Ierosolymis habitabant in sancta communione vitae, non dicentes aliquid proprium, quibus erant omnia communia, et anima et cor unum in Deum (Act. II, 44, et IV, 32); ab Ecclesiis Gentium necessaria conferri praecipit et hortatur. |
6 | Inde est et illud ad Romanos: Nunc igitur pergam Ierusalem ministrare sanctis. |
7 | Placuit enim Macedoniae et Achaiae communionem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt Ierusalem. |
8 | Placuit enim illis, et debitores eorum sunt. |
9 | Si enim spiritualibus eorum communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus ministrare eis (Rom. XV, 5, 27). |
10 | Hoc simile est illi quod ait ad Corinthios: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus (I Cor. IX, 11)? Item ad Corinthios in secunda: Notam autem, inquit, vobis facimus, fratres, gratiam Dei quae data est in Ecclesiis Macedoniae, quia in multa probatione tribulationis, abundantia gaudii eorum et profunda paupertas eorum abundavit in divitiis simplicitatis eorum; quia secundum vires, testimonium perhibeo, et supra vires voluntarii fuerunt, cum multis precibus obsecrantes nos gratiam et communionem ministrationis quae fit in sanctos: et non quomodo speravimus, sed se ipsos tradiderunt primum Domino, et nobis per voluntatem Dei, ad deprecandum Titum, ut quomodo coepit, sic et consummet in vos etiam gratiam istam. |
11 | Sed quomodo semper abundatis in omnibus fide, et verbo, et scientia, et omni studio, et ea quae ex vobis est in nos charitate, ut et in hac gratia abundetis. |
12 | Non secundum imperium dico, sed propter aliorum studium et vestrae charitatis charissimum probans. |
13 | Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate vos ditaremini. |
14 | Et consilium in hoc do: hoc enim vobis prodest, qui non solum facere, sed etiam velle coepistis ab anno priore; nunc autem et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod quisque habet. |
15 | Si enim promptus est animus, secundum id quod habet acceptabilis est, non secundum id quod non habet. |
16 | Non enim ut aliis sit refectio, vobis autem angustia, sed pro aequalitate in hoc tempore, ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, ut et illorum abundantia fiat in vestram inopiam, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non defuit illi. |
17 | Gratias autem Deo, qui dedit idem studium pro vobis in corde Titi: quia consolationem quidem suscepit; studiosior autem cum esset, sponte exiit ad vos. |
18 | Misimus autem cum eo fratrem, cuius laus in Evangelio est per omnes Ecclesias. |
19 | Non solum autem, sed et ordinatus est ab Ecclesiis comes peregrinationis nostrae, cum hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et promptum animum nostrum: devitantes hoc, ne quis nos reprehendat in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. |
20 | Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. |
21 | In his verbis apparet, quantum non solum curam sanctarum plebium esse voluerit, ministrare necessaria sanctis Dei servis, consilium in hoc dans, quia hoc magis ipsis qui hoc faciebant proderat, quam illis erga quos faciebant (illis enim aliud proderat, id est, hoc erga se obsequio fratrum suorum sancte uti, nec propter hoc Deo servire, nec ista sumere nisi ad supplendam necessitatem, non ad pascendam pigritiam): sed etiam suam curam beatus Apostolus tantam dicit in hac ministratione, quae nunc per Titum transmittebatur, ut comitem peregrinationis suae propter hoc commemoret ordinatum ab Ecclesiis, boni testimonii hominem Dei, cuius laus, inquit, in Evangelio est per omnes Ecclesias. |
22 | Et ad hoc dicit illum ordinatum comitem sibi, ut devitaret hominum reprehensiones, ne sine testimonio sanctorum in hoc ministerio sociorum, tanquam sibi accipere, et in sinus suos convertere ab infirmis et impiis putaretur, quae accipiebat ad supplendas necessitates sanctorum per se afferenda vel distribuenda indigentibus. |