monumenta.ch > Augustinus > 16.


Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XV., 16.

1 Paulus praecipiens operari servos Dei, non vult tamen eorum necessitates minus curari a fidelibus.
2 Labor servis Dei eligendus qui animo libero exerceatur, sine cura et cupiditate.
3 Nam et ipse propter eiusmodi necessitates sanctorum, qui quamvis praeceptis eius obtemperent, ut cum silentio operantes suum panem manducent, possunt tamen multis ex causis indigere supplemento aliquo talium sustentationum, cum dixisset talia docens et praemonens, His autem qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent; ne illi qui habebant unde necessaria servis Dei praeberent, hac occasione pigrescerent, providens continuo subiecit, Vos autem, fratres, nolite infirmari benefacientes (II Thess. III, 12, 13).
4 Et ad Titum cum scriberet, dicens, Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit; ut ostenderet unde illis nihil deesse deberet, continuo subiunxit, Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad necessarios usus, ne sint infructuosi (Tit. III, 13, 14).
5 Timotheum etiam, quem dicit germanissimum filium, quoniam sciebat corpore infirmum, sicut ostendit, monens eum ne aquam biberet, sed modico vino uteretur, propter stomachum et frequentes suas infirmitates (I Tim. V, 23); quia in opere corporali laborare non poterat, ne forte cum indigere nollet victu quotidiano ab eis quibus Evangelium ministrabat, aliqua sibi negotia quaereret, quibus animi eius implicaretur intentio (aliud est enim corpore laborare animo libero, sicut opifex, si non sit fraudulentus et avarus, et privatae rei avidus; aliud autem ipsum animum occupare curis colligendae sine corporis labore pecuniae, sicut sunt vel negotiatores, vel procuratores, vel conductores: cura enim praesunt, non manibus operantur, ideoque ipsum animum suum occupant habendi sollicitudine): Timotheum ergo, ne in talia incideret, quia per infirmitatem corporis manibus operari non poterat, sic exhortatur, monet et consolatur: Labora, inquit, sicut bonus miles Christi Iesu.
6 Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut placeat cui se probavit.
7 Nam qui in agone contendit, non coronatur nisi legitime certaverit.
8 Hic ne ille pateretur angustias, dicens, Fodere non possum, mendicare confundor (Luc. XVI, 3); adiunxit, Laborantem agricolam primum oportet de fructibus percipere (II Tim. II, 6): secundum illud quod ad Corinthios dixerat, Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit (I Cor. IX, 7)? Fecit ita securum castum evangelistam, non ad hoc evangelizantem ut venderet Evangelium, sed tamen huic vitae necessaria suis sibi exhibere manibus non valentem; ut intelligeret, quod necessarium sibi sumebat ab eis quibus tanquam provincialibus militabat, et quos tanquam vineam cultura exercebat vel tanquam gregem pascebat, non esse mendicitatem, sed potestatem.
Augustinus HOME

bnf13367.16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik