Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XIV., 15.
1 | Quando soleret Apostolus operari. |
2 | Monachorum otium. |
3 | Quando autem soleret operari, id est, quibus temporum spatiis, ne ab evangelizando impediretur, quis possit comprehendere? Sane quia et diurnis et nocturnis horis operabatur, ipse non tacuit (I Thess. II, 9, et II Thess. III, 8). |
4 | Verumtamen isti, qui tanquam multum negotiosi et occupati de tempore operationis inquirunt, quid agunt? Numquid ipsi ab Ierusalem per circuitum usque ad Illyricum terras Evangelio repleverunt? aut quidquid gentium barbararum remansit adhuc obeundum et implendum de pace Ecclesiae susceperunt? Novimus eos in quamdam sanctam societatem otiosissime congregatos. |
5 | Mirandam rem fecit Apostolus, qui revera in tanta sollicitudine omnium Ecclesiarum, et propagatarum et propagandarum, ad eius curam laboremque pertinentium, etiam manibus operabatur: propterea tamen, cum apud Corinthios esset et egeret, nemini quidem eorum apud quos erat, gravis fuit; sed plane quod illi deerat, suppleverunt fratres qui venerunt ex Macedonia (II Cor. XI, 9). |