Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XIII., 14.
1 | Quod erat opus corporale Apostoli. |
2 | Opera honesta ad victum comparandum. |
3 | Hic fortasse aliquis dicat: Si corporale opus operabatur Apostolus, unde vitam istam sustentaret; quod erat ipsum opus, et quando ei vacabat et operari et Evangelium praedicare? Cui respondeo: Puta me nescire; corporaliter tamen operatum esse, et inde in carne vixisse, non autem usum potestate quam Dominus Apostolis dederat, ut Evangelium annuntians de Evangelio viveret, ea quae supra dicta sunt sine ulla dubitatione testantur. |
4 | Neque enim aut uno loco aut breviter dictum est, ut possit cuiusvis astutissimi tergiversatione in aliam traduci pervertique sententiam. |
5 | Cum igitur tantae auctoritatis tam magnis et crebris molibus contradicentium conteratur adversitas; quid a me quaerunt, vel quale opus faciebat vel quando faciebat? Unum scio, quia nec furta faciebat, nec effractor aut latro erat, nec auriga, aut venator, aut histrio, nec turpilucrus: sed innocenter et honeste quae apta sunt humanis usibus operabatur; sicut sese habent opera fabrorum, structorum, sutorum, rusticorum, et his similia. |
6 | Neque enim honestas ipsa reprehendit, quod reprehendit superbia eorum qui honesti vocari amant, sed esse non amant. |
7 | Non igitur dedignaretur Apostolus sive rusticanum opus aliquod aggredi, sive in opificum labore versari. |
8 | Qui enim ait, Sine offensione estote Iudaeis, et Graecis, et Ecclesiae Dei (I Cor. X, 32), quos in hac causa revereri posset ignoro. |
9 | Si Iudaeos dixerint; Patriarchae pecora paverunt: si Graecos, quos etiam Paganos dicimus; etiam philosophos multum sibi honorabiles sutores habuerunt: si Ecclesiam Dei; homo ille iustus et ad testimonium coniugalis semper mansurae virginitatis electus, cui desponsata erat virgo Maria, quae peperit Christum, faber fuit (Matth. XIII, 55). |
10 | Quidquid ergo horum cum innocentia et sine fraude homines operantur, bonum est. |
11 | Nam praecavet hoc et ipse Apostolus, ne quisquam ex necessitate sustentandae vitae in mala opera dilabatur. |
12 | Qui furabatur, inquit, iam non furetur: magis autem laboret manibus suis bonum, ut habeat unde tribuere cui opus est (Ephes. IV, 28). |
13 | Hoc ergo scire sufficit, quia et in ipso opere corporali id quod bonum est operabatur Apostolus. |