monumenta.ch > Augustinus > 13.


Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XII., 13.

1 Infirmorum periculis tremefactus eligit laborare, quam de Evangelio vivere.
2 De hac infirmitate sua dicit alio loco: Facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos.
3 Nam eius circumstantia lectionis hoc indicat: Neque enim, inquit, aliquando in sermone adulationis fuimus, sicut scitis; neque in occasione cupiditatis, Deus testis est; neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis; cum possemus oneri vobis esse, ut Christi Apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum; tanquam si nutrix foveat filios suos (I Thess. II, 5-7).
4 Quod ergo ad Corinthios dicit, habere se potestatem apostolatus sui, sicut et caeteri Apostoli, qua potestate usum se non esse testatur; hoc etiam in isto loco ad Thessalonicenses ait, Cum possemus oneri vobis esse, ut Christi Apostoli: secundum quod Dominus dicit, Dignus est operarius mercede sua.
5 Nam hinc eum dicere, illud indicat quod supra posuit: Neque in occasione cupiditatis, Deus testis est.
6 Per hoc enim quod iure dominico debebatur bonis evangelistis, non propter hoc evangelizantibus, sed quaerentibus regnum Dei, ut haec omnia apponerentur eis, inveniebant alii occasionem, de quibus idem dicit, Neque enim isti Deo serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI, 18).
7 Quibus hanc occasionem amputare volebat Apostolus, ut etiam quod sibi iuste debebatur, omitteret.
8 Aperte quippe hoc ipse ostendit in secunda ad Corinthios, ab aliis Ecclesiis suppletas dicens necessitates suas.
9 Venerat enim, sicut apparet, ad tantam indigentiam, ut de longinquis Ecclesiis ei necessaria mitterentur, dum tamen ab eis apud quos erat nihil tale acciperet.
10 Numquid peccatum, inquit, feci, me ipsum humiliando, ut vos exaltaremini, quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? Alias Ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad vestram ministrationem; et cum apud vos fuissem et egerem, nemini gravis fui.
11 Nam id quod deerat mihi adimpleverunt fratres qui venerunt a Macedonia, et in omnibus ingravate me in vobis custodivi, et custodiam.
12 Est veritas Christi in me, quia gloria haec non infringetur in me in regionibus Achaiae.
13 Quare? quia non vos diligo? Deus scit.
14 Quod autem facio et facturus sum, ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos (II Cor. XI, 7-12).
15 De hac igitur occasione quam hic se dicit amputare, voluit intelligi quod ibi ait, Neque in occasione cupiditatis, Deus testis est.
16 Et quod hic dicit, Me ipsum humiliando, ut vos exaltaremini: hoc in prima ad eosdem Corinthios, Factus sum infirmis infirmus; hoc ad Thessalonicenses, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos.
17 Proinde attende sequentia: Ita, inquit, desiderantes vos, placet impertire vobis non solum Evangelium Dei, verum etiam animas nostras; quoniam charissimi nobis facti estis.
18 Recordamini enim, fratres, laborem nostrum et aerumnam, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus (I Thess. II, 8, 9).
19 Hoc enim superius ait, Cum possemus oneri vobis esse, ut Christi Apostoli.
20 Infirmorum igitur periculis, ne falsis suspicionibus agitati odissent quasi venale Evangelium, tanquam paternis maternisque visceribus tremefactus hoc fecit.
21 Sic etiam in Actibus Apostolorum idem loquitur, cum a Mileto mittens Ephesum vocasset inde presbyteros Ecclesiae, quibus inter multa: Argentum, inquit, et aurum vel vestem nullius concupivi, ipsi scitis; quoniam necessitatibus meis et eorum qui mecum fuerunt, hae manus servierint.
22 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet iuvare infirmos, memores etiam verborum Domini Iesu, quia ipse dixit: Beatius est magis dare quam accipere (Act. XX, 33-35).
Augustinus HOME

bnf13367.13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik