Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XI., 12.
1 | In hac re, ut in aliis, Paulus ex compassione se infirmis accommodat. |
2 | Quomodo sine fictione et fallacia factus est quasi sub lege et quasi sine lege. |
3 | Timet ne Evangelium, si ex eo vivat, venale putetur ab infirmis. |
4 | Iam vero quia infirmitati hominum compatiens id faciebat, audiamus sequentia: Cum enim liber sim, inquit, ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem: iis qui sub Lege sunt, quasi sub Lege, cum non sim ipse sub Lege, ut eos qui sub Lege erant lucrifacerem; iis qui sine Lege sunt, quasi sine Lege, cum sine lege Dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucrifacerem eos qui sine Lege sunt. |
5 | Quod non simulandi versutia faciebat, sed compatiendi misericordia; id est, non quasi ut se fingeret Iudaeum, sicut nonnulli putaverunt, quia legitima vetera Ierosolymis observavit. |
6 | Fecit enim hoc secundum liberam et manifestam sententiam suam, in qua dicit, Circumcisus quis vocatus est? non adducat praeputium; id est, non sic vivat, quasi praeputium adduxerit, et id quod nudaverat texerit: sicut alio loco dicit, Circumcisio tua praeputium facta est (Rom. II, 25). |
7 | Secundum hanc ergo sententiam suam, qua dicit, Circumcisus quis vocatus est? non adducat praeputium. |
8 | In praeputio quis vocatus est? non circumcidatur (I Cor. VII, 18); fecit illa quae non intelligentibus et parum attendentibus finxisse putatus est; Iudaeus enim erat et circumcisus vocatus; noluit adducere praeputium, id est, noluit ita vivere ac si circumcisus non esset. |
9 | Hoc enim iam in potestate habebat. |
10 | Et sub Lege quidem non erat sicut illi qui eam serviliter operabantur; sed tamen in lege Dei et Christi. |
11 | Non enim alia lex erat illa et alia lex Dei, sicut perditi Manichaei solent dicere. |
12 | Alioquin si cum illa fecit, finxisse putandus est; finxit et paganum et sacrificavit idolis, quia dicit factum se fuisse iis qui sine Lege sunt quasi sine Lege. |
13 | Quos utique non nisi Gentiles, quos Paganos dicimus, vult intelligi. |
14 | Aliud est ergo esse sub Lege, aliud in Lege, aliud sine Lege. |
15 | Sub Lege carnales Iudaei: in Lege spirituales et Iudaei et Christiani; unde illi servaverunt morem illum patrium, sed onera insolita credentibus Gentibus non imposuerunt; et ideo et illi circumcisi sunt: sine Lege autem Gentes quae nondum crediderunt, quibus tamen se Apostolus congruisse testatur per misericordem compassionem, non per versipellem simulationem; id est, ut eo modo subveniret carnali Iudaeo vel Pagano, quo modo sibi ipse, si hoc esset, subveniri voluisset: portans utique eorum infirmitatem in compassionis similitudine, non fallens in mendacii fictione; sicut continuo sequitur, et dicit, Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem (I Cor. IX, 1-22). |
16 | Hinc enim loquebatur, ut etiam omnia illa diceret. |
17 | Sicut ergo quod factus est infirmis infirmus, non erat mendacium; sic et caetera illa superius. |
18 | Quam enim dicit infirmitatem suam erga infirmos fuisse, nisi compatiendi eis, in tantum ut, ne videretur venditor Evangelii, et verbi Dei cursum apud imperitos in malam suspicionem decidens impediret, nollet accipere quod iure dominico debebatur? Quod si vellet, non utique mentiretur, quia vere debebatur: et, quia noluit, non utique mentitus est. |
19 | Neque enim dixit non sibi deberi: sed deberi ostendit, et debito se usum non esse, nec omnino uti velle professus est, eo ipso factus infirmus, quo potestate sua uti noluit; tam misericordi scilicet indutus affectu, ut cogitaret quemadmodum secum agi vellet, si et ipse ita infirmaretur, ut posset de illis per quos sibi Evangelium praedicaretur, si eos videret sumptus accipere, quasi mercimoniorum nundinas suspicari. |