Augustinus, De opere monachorum, CAPUT X., 11.
1 | Ex Evangelio cur non vivit Paulus. |
2 | Et sequitur, et adiungit, ne forte quisquam arbitretur ideo eum non accepisse, quia illi non dederant: Non autem scripsi haec ut ita fiant in me; bonum est mihi magis mori, quam quisquam inanem faciat. |
3 | Quam gloriam, nisi quam habere voluit apud Deum, in Christo compatiens infirmis; sicut mox apertissime dicturus est? Si enim evangelizavero, inquit, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit; id est, sustentandae vitae huius. |
4 | Vae enim erit mihi, inquit, si non evangelizavero: id est, malo meo non evangelizabo, quia fame cruciabor, et unde vivam non habebo. |
5 | Nam sequitur, et dicit: Si enim volens hoc facio, mercedem habeo. |
6 | Volentem se dicit facere, si nulla vitae huius fulciendae necessitate compulsus facit; et ob hoc habere mercedem, utique apud Deum gloriae sempiternae. |
7 | Si autem invitus, inquit, dispensatio mihi credita est: id est, si necessitate transigendae huius vitae invitus cogor evangelizare, dispensatio mihi credita est; ut scilicet ex dispensatione mea, quia Christum, quia veritatem praedico, quamvis ex occasione, quamvis mea quaerens, quamvis terreni emolumenti necessitate compulsus, alii proficiant, ego autem apud Deum mercedem gloriosam illam sempiternamque non habeam. |
8 | Quae ergo, inquit, merces mihi erit? Interrogans dixit: propterea suspendenda est pronuntiatio, donec respondeat. |
9 | Quod ut facilius intelligatur, tanquam nos eum interrogemus, Quae ergo tibi merces erit, Apostole, quando mercedem istam terrenam etiam evangelistis bonis debitam, non propter hoc evangelizantibus, sed tamen consequentem et oblatam ex Domini ordinatione sumentibus, tu non accipis? quae ergo tibi merces erit? Vide quid respondeat: Ut evangelizans, inquit, sine sumptu ponam Evangelium; id est, ut non sit credentibus sumptuosum Evangelium, ne putent ad hoc sibi evangelizari, ut id evangelistae quasi vendere videantur. |
10 | Et tamen redit etiam atque etiam, ut ostendat quid sibi iure dominico liceat, et ipse non faciat: Ut non abutar, inquit, potestate mea in Evangelio. |