Augustinus, De opere monachorum, CAPUT IX., 10.
1 | Apertius et clarius id esse ex consequentibus. |
2 | Et redit rursus, modisque omnibus etiam atque etiam commendat quid sibi liceat, et tamen non faciat. |
3 | Nescitis, inquit, quoniam qui in templo operantur, quae de templo sunt edunt? qui altario deserviunt, altario compartiuntur? Sic et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullius horum usus sum. |
4 | Quid hoc apertius? quid clarius? Vereor ne forte cum dissero volens id exponere, obscurum fiat quod per se lucet et claret. |
5 | Qui enim haec verba non intelligunt, aut se non intelligere fingunt, mea multo minus intelligunt vel se intelligere profitentur: nisi forte propterea cito intelligant nostra, quia conceditur eis intellecta deridere, de Apostoli autem verbis non idem conceditur. |
6 | Propterea ubi aliter ea secundum suam sententiam interpretari non possunt, etiam clara et manifesta, obscura et incerta esse respondent, quia prava et perversa non audent. |
7 | Clamat homo Dei, Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere; ego autem nullius horum usus sum; et conatur caro et sanguis recta depravare, aperta claudere, serena obnubilare. |
8 | Spirituale, inquit, opus faciebat, et inde vivebat. |
9 | Si ita est, de Evangelio vivebat: cur ergo dicit, Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere; ego autem nullius horum usus sum? Aut si et hoc ipsum quod hic dictum est vivere, secundum spiritualem vitam volunt interpretari, nullam spem habebat Apostolus ad Deum qui de Evangelio non vivebat, quia dixit, Nullius horum usus sum. |
10 | Quapropter ut spes illi certa esset vitae aeternae, de Evangelio utique spiritualiter vivebat Apostolus. |
11 | Quod ergo ait, Ego autem nullius horum usus sum, de vita ista quae in carne agitur sine dubitatione facit intelligi, quod dixit Dominum ordinasse iis qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere, id est, vitam istam cui opus est victu et tegumento de Evangelio transigere; sicut superius de suis coapostolis dixit: unde ipse Dominus ait, Dignus est operarius cibo suo; et, dignus est operarius mercede sua. |
12 | Hunc itaque cibum et hanc mercedem sustentandae huius vitae debitam evangelistis, ab eis quibus evangelizabat non accepit Apostolus, verum dicens, Ego autem nullius horum usus sum. |