Augustinus, De opere monachorum, CAPUT VIII., 9.
1 | Apostolum manifeste loqui de opere manuum. |
2 | Apertius autem caetera connectit, et omnino aufert omnes dubitationis ambages. |
3 | Si nos vobis, inquit, spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Quae sunt spiritualia quae seminavit, nisi verbum et mysterium sacramenti regni coelorum? Quae autem carnalia quae sibi licere metere dicit, nisi haec temporalia, quae vitae atque indigentiae carnis indulta sunt? Haec autem sibi debita se ab eis non quaesisse nec accepisse manifestat, ne quod impedimentum daret Evangelio Christi. |
4 | Quid restat, ut intelligamus eum operatum esse unde victum haberet, nisi corporale opus corporalibus et visibilibus manibus suis? Nam si de spirituali opere victum et tegumentum quaereret, id est, ut ab eis haec acciperet, quos in Evangelio aedificabat, non consequenter diceret: Si alii potestatis vestrae participant, non magis nos? Sed non sumus usi hac potestate; sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. |
5 | Qua potestate se dicit non usum, nisi quam habebat in eos a Domino acceptam, ut eorum carnalia meteret, ad victum vitae huius, quae in carne agitur? cuius potestatis participes erant etiam alii, qui non eis primo Evangelium annuntiaverunt, sed ad eorum Ecclesiam idipsum praedicantes postea venerunt. |
6 | Ideo cum dixisset, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? subiecit, Si alii potestatis vestrae participant, non magis nos? Et cum demonstrasset quid eis potestatis esset: Sed non sumus usi, inquit, hac potestate; sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. |
7 | Dicant ergo isti, quomodo de opere spirituali carnalem victum habebat Apostolus, cum aperte ipse dicat non se usum esse hac potestate. |
8 | At si de opere spirituali carnalem victum non habebat, restat ut de opere corporali habuerit, et inde dicat: Neque panem gratis ab aliquo manducavimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nos formam daremus vobis, qua nos imitaremini (II Thess. III, 8 et 9). |
9 | Omnia, inquit, toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. |