Augustinus, De opere monachorum, CAPUT VII., 8.
1 | Potestatem non operandi datam Apostolis, esse intelligendam de opere corporali. |
2 | Sed ad ordinem redeamus, ac totum ipsum Epistolae locum diligenter consideremus. |
3 | Numquid, inquit, non habemus licentiam manducandi et bibendi? Numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi? Quam licentiam dixit, nisi quam Dominus dedit eis quos ad praedicandum regnum coelorum misit, dicens, Ea quae ab ipsis sunt manducate: dignus est enim operarius mercede sua; et se ipsum proponens ad eiusdem potestatis exemplum, cui fidelissimae mulieres talia necessaria de suis facultatibus ministrabant? Amplius autem fecit apostolus Paulus, ut de coapostolis suis documentum adhiberet huius licentiae a Domino permissae. |
4 | Neque enim reprehendens subiecit, Sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas; sed ut hinc ostenderet hoc se accipere noluisse, quod ei licere accipere caeterorum etiam commilitonum eius more probaretur. |
5 | An ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? Ecce abstulit omnem dubitationem etiam tardissimis cordibus, ut intelligant de qua operatione dicat. |
6 | Utquid enim ait, An ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? nisi quia omnes evangelistae et ministri verbi Dei habebant potestatem a Domino acceptam, ut non operarentur manibus suis, sed ex Evangelio viverent, operantes tantummodo spiritualia in praedicatione regni coelorum, et aedificatione pacis Ecclesiae. |
7 | Neque enim quisquam potest dicere de ipsa spirituali operatione dixisse Apostolum, An ego solus et Barnabas non habemus potestatem non operandi? Hanc enim potestatem non operandi omnes illi habebant: dicat ergo qui conatur praecepta apostolica in sententiam suam depravare atque pervertere; dicat, si audet, omnes evangelistas a Domino accepisse potestatem non evangelizandi. |
8 | At si hoc absurdissimum et insanissimum est dicere, cur nolunt intelligere quod omnibus pateat, accepisse quidem illos potestatem non operandi, sed opera corporalia quibus victum quaererent, quia dignus est operarius cibo suo et mercede sua, sicut Evangelium loquitur? Non ergo soli Paulus et Barnabas habebant potestatem non operandi; sed omnes pariter habebant hanc potestatem, qua isti non utebantur, amplius impendendo Ecclesiae, sicut in illis locis ubi evangelizabant, infirmis congruere iudicabant. |
9 | Et ideo, ne coapostolos suos reprehendisse videretur, subiungit et dicit: Quis militat suis stipendiis unquam? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Numquid secundum hominem haec loquor? An Lex non haec dicit? In lege enim Moysi scriptum est: Bovi trituranti os non infrenabis. |
10 | Numquid de bobus pertinet ad Deum? An propter nos omnino dicit? Propter nos enim scriptum est, quia debet in spe qui arat arare, et triturans in spe fructus participandi. |
11 | His verbis satis indicat apostolus Paulus, non sibi aliquid usurpasse ultra debitum coapostolos suos, quia non operabantur corporaliter, unde haberent huic vitae necessaria, sed, sicut Dominus constituti, ex Evangelio viventes panem gratuitum manducarent ab eis quibus gratuitam gratiam praedicabant. |
12 | Stipendium enim suum tanquam milites accipiebant, et de vineae per eos plantatae fructu, quod opus erat, libere decerpebant; et de gregis quem pascebant, lacte potabant; et ex area quam triturabant, cibum sumebant. |