Augustinus, De opere monachorum, CAPUT VI., 7.
1 | De Evangelio vivere non solis Apostolis, sed et aliis concessum a Christo. |
2 | Ne quis autem arbitretur solis duodecim hoc fuisse concessum; vide etiam quid Lucas narret: Post haec, inquit, designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. |
3 | Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci: rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. |
4 | Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. |
5 | Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. |
6 | In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. |
7 | Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. |
8 | In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua (Luc. X, 1-7). |
9 | Hic apparet non esse illa iussa, sed permissa; ut quisquis uti vellet, eo uteretur quod sibi liceret ex Domini constitutione; si quis autem uti nollet, non contra iussum faceret, sed de suo iure cederet misericordius et laboriosius conversatus in Evangelio, in quo et debitam mercedem nollet accipere. |
10 | Alioquin contra iussum Domini fecit Apostolus, qui posteaquam ostendit sibi licere, statim subiecit: Sed tamen ego non sum usus hac potestate. |