monumenta.ch > Augustinus > 6.


Augustinus, De opere monachorum, CAPUT V., 6.

1 Apostolis permissum mulieres sibi ministrantes secum habere exemplo Christi.
2 Quod quisquis putat non potuisse ab Apostolis fieri, ut cum eis sanctae conversationis mulieres circuirent, quacumque Evangelium praedicabant, ut eis de sua substantia ministrarent necessaria, Evangelium audiat, et cognoscat quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant.
3 Dominus enim noster more misericordiae suae infirmioribus compatiens, cum ei possent Angeli ministrare, et loculos habebat, quo mitteretur pecunia, quae conferebatur utique a bonis fidelibus eorum victui necessaria: quos loculos Iudae commendavit, ut etiam fures si evitare non possemus, tolerare in Ecclesia disceremus.
4 Ille enim ea quae mittebantur, sicut de illo scriptum est, auferebat (Ioan. XII, 6).
5 Et mulieres voluit ut se ad praeparanda et ministranda necessaria sequerentur, ostendens quid evangelistis et ministris Dei tanquam militibus, a plebibus Dei tanquam provincialibus deberetur; ut si quis eo quod sibi deberetur, uti nollet, sicut Paulus apostolus noluit, amplius impenderet Ecclesiae, non exigendo stipendium debitum, sed quotidianum victum de suis laboribus transigendo.
6 Audierat enim stabularius, ad quem vulneratus ille perductus est: Si quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi (Luc. X, 35).
7 Amplius ergo erogabat apostolus Paulus, qui suis, ut ipse testatur, stipendiis militabat (I Cor. IX, 7-15, et II Cor. XI, 7).
8 In Evangelio enim scriptum est: Deinceps et ipse iter faciebat per civitates et castella praedicans et evangelizans regnum Dei; et duodecim cum illo, et mulieres aliquae quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, et Ioanna uxor Chuzae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis (Luc. VIII, 1-3).
9 Hoc exemplum Domini imitabantur Apostoli, ad accipiendum sibi debitum cibum; de quo idem Dominus apertissime loquitur: Euntes, inquit, praedicate dicentes, quia appropinquavit regnum coelorum.
10 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemonia eiicite.
11 Gratis accepistis, gratis date.
12 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, neque peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus est enim operarius cibo suo (Matth. X, 7-10).
13 Ecce ubi constituit Dominus quod idem apostolus commemorat.
14 Ad hoc enim dixit illa omnia ne portarent, ut ubi opus esset, ab eis acciperent quibus annuntiabant regnum Dei.
Augustinus HOME

bnf13367.6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik