Augustinus, De opere monachorum, CAPUT IV., 5.
1 | Pauli sententia ex aliis eius Epistolis declarata. |
2 | Enucleatius autem et diligentius adhuc ista verba considerarem atque tractarem, nisi haberem alia loca Epistolarum eius multo manifestiora, quibus collatis et ista liquidius manifestantur, et si ista non essent, illa sufficerent. |
3 | Ad Corinthios enim scribens de hac eadem re, ita dicit: Non sum liber? non sum apostolus? Nonne Christum Iesum Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum vos estis in Domino? Si aliis non sum apostolus, vobis verumtamen sum. |
4 | Signaculum enim apostolatus mei vos estis in Domino. |
5 | Mea defensio ad eos qui me interrogant haec est. |
6 | Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas (I Cor. IX, 1-7). |
7 | Vide quemadmodum primum ostendat quid sibi liceat, et ideo liceat quia apostolus est. |
8 | Inde enim coepit: Non sum liber? non sum apostolus? Et probat se apostolum esse, dicens: Nonne Christum Iesum Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum vos estis in Domino? Quo probato ostendit sibi licere quod caeteris Apostolis; id est, ut non operetur manibus suis, sed ex Evangelio vivat, sicut Dominus constituit, quod in consequentibus apertissime demonstravit: ad hoc enim et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis, et ministrabant eis de substantia sua, ut nullius indigerent horum quae ad necessaria vitae huius pertinent. |
9 | Quod beatus Paulus licere quidem sibi demonstrat, sicut et caeteri Apostoli faciebant, sed ea potestate se uti noluisse postea commemorat. |
10 | Hoc quidam non intelligentes, non sororem mulierem, cum ille diceret, Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi? sed uxorem interpretati sunt. |
11 | Fefellit eos verbi graeci ambiguitas, quod et uxor et mulier eodem verbo graece dicitur. |
12 | Quanquam hoc ita posuerit Apostolus, ut falli non debuerint: quia neque mulierem tantummodo ait, sed sororem mulierem; neque ducendi, sed circumducendi. |
13 | Verumtamen alios interpretes non fefellit haec ambiguitas, et mulierem, non uxorem, interpretati sunt. |