monumenta.ch > Augustinus > 4.


Augustinus, De opere monachorum, CAPUT III., 4.

1 Pauli praeceptum de corporali opere esse probatur ex circumstantia lectionis.
2 Exemplo suo Paulus docuit quid praeceperit.
3 Prius ergo demonstrare debemus beatum apostolum Paulum opera corporalia servos Dei operari voluisse, quae finem haberent magnam spiritualem mercedem, ad hoc ut ipso victu et tegumento a nullo indigerent, sed manibus suis haec sibi procurarent: deinde ostendere evangelica illa praecepta, de quibus nonnulli non solum pigritiam, sed etiam arrogantiam suam fovent, apostolico praecepto et exemplo non esse contraria.
4 Videamus itaque unde ad hoc venerit Apostolus, ut diceret, Si quis non vult operari, non manducet; et quid deinde contexat, ut ex ipsa circumstantia lectionis appareat declarata sententia.
5 Denuntiamus, inquit, vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre inquiete ambulante, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis.
6 Ipsi enim scitis quomodo oporteat imitari nos; quia non fuimus inquieti inter vos, neque panem ab aliquo gratis manducavimus, sed in labore et fatigatione die ac nocte operantes, ne quem vestrum gravaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis, qua nos imitaremini.
7 Nam et cum apud vos essemus, hoc vobis praecepiebamus, quoniam si quis non vult operari, non manducet.
8 Audivimus enim quosdam inter vos ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
9 His autem qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes panem suum manducent (II Thess. III, 6-12).
10 Quid ad haec dici potest, quandoquidem ne cuiquam postea liceret hoc pro voluntate, non pro charitate interpretari, exemplo suo docuit quid praeceperit? Illi enim tanquam Apostolo praedicatori Evangelii, militi Christi, plantatori vineae, pastori gregis constituerat Dominus ut de Evangelio viveret; et tamen ipse stipendium sibi debitum non exegit, ut se formam daret eis qui exigere indebita cupiebant: sicut ad Corinthios dicit, Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Ergo quod sibi debebatur, noluit accipere, ut exemplo eius coercerentur, qui sibi non ita ordinatis in Ecclesia talia deberi arbitrabantur.
11 Quid est enim quod ait: Neque panem gratis ab aliquo manducavimus, sed in labore et fatigatione die ac nocte operantes, ne quem vestrum gravaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nos formam daremus vobis, qua nos imitaremini? Audiant ergo quibus hoc praecepit, id est, qui non habent hanc potestatem quam ille habebat, ut tantummodo spiritualiter operantes manducent panem a corporali labore gratuitum: et quemadmodum dicit, Praecipimus et obsecramus in Christo, ut cum silentio operantes panem suum manducent, non disputent contra manifestissima verba Apostoli; quia et hoc pertinet ad silentium, cum quo debent operantes manducare panem suum.
Augustinus HOME

bnf13367.3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik