monumenta.ch > Augustinus > 3.


Augustinus, De opere monachorum, CAPUT II., 3.

1 Refelluntur, quia ut sensum Evangelii ex aliis et aliis verbis Domini habent, ita locum Apostoli ex aliis eius dictis intelligendum esse non attendunt.
2 Nec attendunt quia si alius diceret, Dominum quidem in parabolis et in similitudinibus loquentem de victu et tegumento spirituali monuisse, ut non inde sint solliciti servi eius (sicut dicit, Cum vos attraxerint ad iudicia, nolite cogitare quid loquamini.
3 Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis [Matth. X, 19 et 20].
4 Sermo quippe sapientiae spiritualis est, de quo illos noluit cogitare, promittens quod eis nihil inde sollicitis praestaretur;) Apostolum autem iam more apostolico apertius disserentem, et magis proprie quam figurate loquentem, sicut multa ac pene omnia sese habent in Epistolis apostolicis, proprie de opere corporali ciboque dixisse, Qui non vult operari, non manducet: redderetur illis dubia sententia eorum, nisi caetera dominica verba considerantes, invenirent aliquid unde probarent eum de victu et vestitu corporali non curando locutum fuisse, cum diceret, Nolite solliciti esse quid manducetis, et quid bibatis, et quo vestiamini; velut si animo adverterent quod ait, Haec enim omnia Gentes inquirunt: ibi enim ostendit de ipsis corporalibus et temporalibus se dixisse.
5 Ita ergo, si hoc solum de hac re dixisset Apostolus, Qui non vult operari, non manducet; possent haec verba in aliam traduci sententiam: cum vero multis aliis locis Epistolarum suarum, quid hinc sentiat, apertissime doceat; superfluo conantur, et sibi et caeteris caliginem obducere, ut quod utiliter illa charitas monet non solum facere nolint, sed nec intelligere ipsi, aut ab aliis intelligi velint, non timentes quod scriptum est, Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV, 4).
Augustinus HOME