Augustinus, De opere monachorum, CAPUT PRIMUM., 2.
1 | Primum ergo videndum quid dicant illius professionis homines qui operari nolunt: deinde, si eos non recte sentire invenerimus, ad eorum correctionem quid dicendum. |
2 | Non, inquiunt, de hoc opere corporali, in quo vel agricolae vel opifices laborant, praecepit Apostolus, cum diceret, Qui non vult operari, non manducet. |
3 | Neque enim Evangelio posset esse contrarius, ubi ait ipse Dominus: Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. |
4 | Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? Conspicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea; et Pater vester coelestis pascit illa. |
5 | Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri, quomodo crescunt: non laborant, neque nent; dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. |
6 | Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicae fidei? Nolite ergo solliciti esse, dicentes, Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? haec enim omnia gentes inquirunt. |
7 | Scit autem Pater vester quia his omnibus indigetis. |
8 | Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et omnia haec apponentur vobis. |
9 | Nolite ergo solliciti esse in crastinum: crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi. Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 25-34). |
10 | Ecce, inquiunt, ubi nos Dominus iubet de victu et tegumento nostro esse securos: quomodo ergo Apostolus sentire adversus Dominum posset, ut nos praeciperet ita esse debere sollicitos quid manducemus et quid bibamus et quo operiamur, ut nos etiam opificum artibus, curis, laboribus oneraret? Quapropter in eo quod ait, Qui non vult operari, non manducet; opera spiritualia, inquiunt, debemus accipere: de quibus alio loco dicit, Unicuique sicut Dominus dedit: ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit; et paulo post, Unusquisque suam mercedem accipiet secundum suum laborem. |
11 | Dei enim sumus cooperarii; Dei agricultura, Dei aedificatio estis: secundum gratiam quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III, 5-10) Sicut ergo Apostolus operatur plantando, rigando, aedificando, et fundamentum ponendo; ita qui non vult operari, non manducet. |
12 | Quid enim prodest manducando spiritualiter pasci verbo Dei, si non inde operatur aliorum aedificationem? Sicut illi pigro servo quid profuit accipere talentum, et abscondere, nec operari lucra dominica? An ut ei auferretur in fine, et ipse in exteriores tenebras mitteretur (Matth. XXV, 24 30)? Sic, inquiunt, et nos facimus: legimus cum fratribus, qui ad nos ab aestu saeculi veniunt fatigati, ut apud nos in verbo Dei, et in orationibus, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus requiescant. |
13 | Alloquimur eos, consolamur, exhortamur, aedificantes in eis, si quid eorum vitae pro suo gradu deesse perspicimus. |
14 | Talia opera si non faceremus, periculose a Domino alimenta ipsa spiritualia sumeremus. |
15 | Hoc enim dixit Apostolus, Qui non vult operari, non manducet. |
16 | Ita se isti arbitrantur apostolicae et evangelicae obtemperare sententiae, cum et Evangelium credunt de non curanda corporali et temporali vitae huius indigentia praecepisse, et Apostolum de cibo et opere spirituali dixisse, Qui non vult operari, non manducet. |