monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, De musica, 6, XV. - Corporales numeros post resurrectionem aget anima quiete. Virtutes quatuor quibus hic anima perficitur. <<<     >>> XVII. - Quod peccatrix anima numeros agat, et numeris agatur. Conclusio operis.

Augustinus, De musica, 6, CAPUT XVI. - De quatuor virtutibus an et quomodo sint in beatis.

1 Sed illud iam quaero, cum prudentiam superius eam esse constiterit inter nos, qua intelligit anima ubi ei consistendum sit, quo sese attollit per temperantiam, id est, conversionem amoris in Deum, quae charitas dicitur, et aversionem ab hoc saeculo, quam etiam fortitudo et iustitia comitantur; utrum existimes cum ad suae dilectionis et conatus fructum perfecta sanctificatione pervenerit, perfecta etiam vivificatione illa corporis sui, et deletis de memoria phantasmatum turbis, apud Deum ipsum solo Deo vivere coeperit, cum impletum fuerit, quod divinitus nobis hoc modo promittitur: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus.
2 Scimus quia cum apparuerit, similes illi erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Ioan. III, 2): quaero ergo, utrum existimes has ibi virtutes quas commemoravimus, etiam tunc futuras.
3 D. Non video, cum adversa praeterierint, quibus obluctatur, quomodo aut prudentia ibi esse possit, quae non eligit quid sequatur nisi in adversis; aut temperantia, quae amorem non avertit nisi ab adversis; aut fortitudo, quae non tolerat nisi adversa; aut iustitia, quae non appetit aequari beatissimis animis, et inferiori naturae dominari, nisi in adversis, id est, nondum assecuta idipsum quod appetit.
4 M. Non usquequaque absurda est responsio tua; et quibusdam doctis visum hoc esse, non nego.
5 Sed ego consulens Libros, quos nulla antecellit auctoritas, ita invenio dictum esse: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9).
6 Quod apostolus etiam Petrus sic interposuit: Si tamen gustastis, quoniam suavis est Dominus (I Petr. II, 3).
7 Hoc esse arbitror quod agitur in his virtutibus quae ipsa conversione animam purgant.
8 Non enim amor temporalium rerum expugnaretur, nisi aliqua suavitate aeternarum.
9 Ubi autem ventum fuerit ad illud quod canitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae: non iam gustatu suavem fore Dominum dicit; sed vides quae inundatio et affluentia praedicetur fontis aeterni; quam etiam ebrietas quaedam consequitur: quo nomine mihi videtur mirabiliter significari oblivio illa saecularium vanitatum atque phantasmatum.
10 Contexit deinde caetera, et dicit: In lumine tuo videbimus lumen.
11 Praetende misericordiam tuam scientibus te.
12 In lumine, scilicet in Christo accipiendum, qui Sapientia Dei est, et lumen toties appellatur.
13 Ubi ergo dicitur, Videbimus, et, scientibus te, negari non potest futuram ibi esse prudentiam.
14 An videri verum bonum animae et sciri potest, ubi nulla prudentia est? D. Iam intelligo.
15 M. Quid? recti corde possunt esse sine iustitia? D. Recognosco isto nomine crebrius significari iustitiam.
16 M. Quid ergo admonet aliud propheta idem consequenter, cum canit: Et iustitiam tuam iis qui recto sunt corde? D. Manifestum est.
17 M. Age deinceps, recordare, si placet, satis nos superius tractasse, superbia labi animam ad actiones quasdam potestatis suae, et universali lege neglecta in agenda quaedam privata cecidisse, quod dicitur apostatare a Deo.
18 D. Memini vero.
19 M. Cum ergo id agit ne ulterius id delectet aliquando, nonne tibi videtur amorem suum figere in Deo, et ab omni inquinamento temperatissime et castissime et securissime vivere? D. Videtur sane.
20 M. Vide etiam quemadmodum id quoque adiungat propheta, dicens: Non veniat mihi pes superbiae.
21 Pedem enim appellans discessum ipsum lapsumve significat, a quo anima temperando, inhaerens Deo vivit in aeternum.
22 D. Accipio et sequor.
23 M. Restat igitur fortitudo.
24 Sed ut temperantia contra lapsum qui est in libera voluntate; sic fortitudo contra vim valet, qua etiam cogi quis potest si minus fortis sit ad ea quibus evertatur, et miserrimus iaceat.
25 Haec autem vis decenter in Scripturis manus nomine significari solet.
26 Qui porro hanc vim, nisi peccatores conantur inferre? Quod tunc per idipsum communitur anima, et custoditur firmamento Dei, ut hoc illi nullo modo undecumque possit accidere; potentiam quamdam stabilem, et, ut ita dicam, impassibilem gerit, quae, nisi quid tibi displicet, recte fortitudo nominatur, et eam dici arbitror cum adiungitur: Neque manus peccatorum dimoveat me (Psal. XXXV, 8-12).
27 Sed sive hoc sive aliud in his verbis intelligendum sit, tu negabis in illa perfectione ac beatitate animam constitutam, et conspicere veritatem, et immaculatam manere, et nihil molestiae pati posse, et uni Deo subdi, caeteris vero supereminere naturis? D. Imo aliter eam perfectissimam et beatissimam esse posse non video.
28 M. Haec ergo contemplatio, sanctificatio, impassibilitas, ordinatio eius, aut illae sunt quatuor virtutes perfectae atque consummatae; aut ne de nominibus cum res conveniant, frustra laboremus, pro istis virtutibus, quibus constituta in laboribus utitur anima, tales quaedam potentiae in aeterna ei vita sperandae sunt.
Augustinus HOME

bmv384.167 bnf7231.171

Augustinus, De musica, 6, XV. - Corporales numeros post resurrectionem aget anima quiete. Virtutes quatuor quibus hic anima perficitur. <<<     >>> XVII. - Quod peccatrix anima numeros agat, et numeris agatur. Conclusio operis.
monumenta.ch > Augustinus > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik