1 | Sed si de rebus incorporeis et eodem modo se semper habentibus, plerumque attentissime cogitantes, si quos forte illo tempore agimus numeros temporales in quolibet corporis motu, facili sane atque usitatissimo, sive deambulantes, sive psallentes, prorsus nobis ignorantibus transeunt, quamvis nobis non agentibus nulli essent: si denique in ipsis nostris inanibus phantasmatibus cum occupati sumus, similiter ista praetereunt agentibus nec sentientibus nobis quanto magis quantoque constantius, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53), id est, ut hoc idem planius eloquar, cum Deus vivificaverit mortalia corpora nostra, sicut Apostolus dicit, propter spiritum manentem in nobis (Rom. VIII, 11): quanto ergo tunc magis in unum Deum et perspicuam intenti veritatem, ut dictum est, facie ad faciem, numeros quibus agimus corpora, nulla inquietudine sentiemus, et gaudebimus? Nisi forte credendum est, animam cum de iis quae per ipsam bona sunt, gaudere possit, de iis ex quibus ipsa bona est, non posse gaudere. |
2 | Sed haec actio qua sese anima, opitulante Deo et Domino suo, ab amore inferioris pulchritudinis extrahit, debellans atque interficiens adversus se militantem consuetudinem suam, ea victoria triumphatura in semetipsa de potestatibus aeris huius, quibus invidentibus et praepedire cupientibus, evolat ad suam stabilitatem et firmamentum Deum; nonne tibi videtur ea esse virtus quae temperantia dicitur? D. Agnosco et intelligo. |
3 | M. Quid porro? cum in hoc itinere proficit, iam aeterna gaudia praesentientem ac pene prehendentem, num amissio rerum temporalium, aut mors ulla deterret iam valentem dicere inferioribus sociis: Bonum est mihi dissolvi, et esse cum Christo: manere autem in carne, necessarium propter vos? (Philipp. I, 23, 24.) D. Sic existimo. |