monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, De musica, 6, XIII. - Animus unde fit ut a veritate incommutabili avertatur. <<<     >>> XV. - Corporales numeros post resurrectionem aget anima quiete. Virtutes quatuor quibus hic anima perficitur.

Augustinus, De musica, 6, CAPUT XIV. - Ad Dei amorem provocatur anima ex numerorum et ordinis ratione quam in rebus diligit.

1 M. Quid ergo restat? An ut, quoniam sicut potuimus inquinationem et aggravationem animae consideravimus, videamus quaenam illi actio divinitus imperetur, qua purgata atque exonerata revolet ad quietem, et intret in gaudium Domini sui? D. Ita fiat.
2 M. Quid me putas hinc diutius debere dicere, cum divinae Scripturae tot voluminibus et tanta auctoritate et sanctitate praeditis, nihil nobiscum aliud agant, nisi ut diligamus Deum et Dominum nostrum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; et diligamus proximum nostrum tanquam nosmetipsos? Ad hunc igitur finem si omnes illos humanae actionis motus, numerosque referamus, sine dubitatione mundabimur.
3 An aliud existimas? D. Nihil equidem aliud.
4 Sed quam hoc auditu breve est, tam factu difficile atque arduum.
5 M. Quid ergo facile est? an amare colores, et voces, et placentas, et rosas, et corpora leniter mollia? haeccine amare facile est animae, in quibus nihil nisi aequalitatem ac similitudinem appetit, et paulo diligentius considerans, vix eius extremam umbram vestigiumque cognoscit; et Deum amare difficile est, quem in quantum potest, adhuc saucia et sordida cogitans, nihil in eo inaequale, nihil sui dissimile, nihil disclusum locis, nihil variatum tempore suspicatur? An exstruere moles aedificiorum, et huiuscemodi operibus delectat extendi, in quibus si numeri placent (non enim aliud invenio) quid in his aequale ac simile dicitur, quod non derideat ratio disciplinae? Quod si ita est, cur ab illa verissima aequalitatis arce ad ista delabitur, et ruinis suis terrenas machinas erigit? Non hoc promissum est ab illo qui fallere ignorat.
6 Iugum enim meum, inquit, leve est (Matth. XI, 30).
7 Laboriosior est huius mundi amor.
8 Quod enim in illo anima quaerit, constantiam scilicet aeternitatemque, non invenit: quoniam rerum transitu completur infima pulchritudo, et quod in illa imitatur constantiam, a summo Deo per animam traiicitur: quoniam prior est species tantummodo tempore commutabilis, quam ea quae et tempore et locis.
9 Sicut itaque praeceptum est animis a Domino quid diligant, ita per Ioannem apostolum quid non diligant.
10 Nolite, inquit, diligere mundum: quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (I Ioan. II, 15, 16).
11 Sed qualis tibi homo videtur, qui omnes illos numeros qui sunt de corpore, et adversus passiones corporis, et qui ex his memoria continentur, non ad carnalem voluptatem, sed ad salutem tantum corporis refert: omnesque illos qui de adiunctis animis operantur, vel qui ad adiungendas exseruntur, et qui ex his inhaerent memoriae, non ad superbam excellentiam suam, sed ad ipsarum animarum utilitatem redigit: illis etiam qui in utroque genere quasi moderatores exploratoresque caeterorum transeuntium in sensu praesident, non ad superfluam vel perniciosam curiositatem, sed ad necessariam probationem vel improbationem utitur: nonne et istos omnes numeros agit, et nullis eorum laqueis implicatur? Quandoquidem et salutem corporis ut non impediatur eligit, et omnes eas actiones ad utilitatem proximi revocat, quem propter communis iuris naturale vinculum tanquam seipsum diligere iussus est.
12 D. Magnum quemdam virum et vere humanissimum praedicas.
13 M. Non igitur, numeri qui sunt infra rationem et in suo genere pulchri sunt, sed amor inferioris pulchritudinis animam polluit: quae cum in illa non modo aequalitatem, de qua pro suscepto opere satis dictum est, sed etiam ordinem diligat, amisit ipsa ordinem suum; nec tamen excessit ordinem rerum, quandoquidem ibi est, et ita est, ubi esse, et quomodo esse tales, ordinatissimum est.
14 Aliud enim est tenere ordinem, aliud ordine teneri.
15 Tenet ordinem, seipsa tota diligens quod supra se est, id est Deum, socias autem animas tanquam seipsam.
16 Hac quippe dilectionis virtute inferiora ordinat, nec ab inferioribus sordidatur.
17 Quod autem illam sordidat, non est malum, quia etiam corpus creatura Dei est, et specie sua quamvis infima decoratur, sed prae animae dignitate contemnitur; sicuti auri dignitas, etiam purgatissimi argenti commixtione sordescit.
18 Quapropter quicumque de nostra quoque poenali mortalitate numeri facti sunt, non eos abdicemus a fabricatione divinae providentiae, cum sint in genere suo pulchri.
19 Neque amemus eos, ut quasi perfruendo talibus beati efficiamur.
20 His etenim, quoniam temporales sunt, tanquam tabula in fluctibus, neque abiiciendo quasi onerosos, neque amplectendo quasi fundatos, sed bene utendo carebimus.
21 A dilectione autem proximi tanta quanta praecipitur, certissimus gradus fit nobis, ut inhaereamus Deo, et non teneamur tantum ordinatione illius, sed nostrum etiam ordinem inconcussum certumque teneamus.
22 An fortasse ordinem non diligit anima illis etiam numeris sensualibus attestantibus? Unde ergo primus pes est pyrrhichius, secundus iambus, tertius trochaeus, et deinceps caeteri? Sed iure hoc dixeris rationem potius secutam esse, non sensum.
23 Quid itaque, illud nonne sensualibus numeris dandum est, quod cum tantum temporis occupent, verbi gratia, octo longae syllabae, quantum sexdecim breves, in eodem tamen spatio breves longis potius misceri exspectant? De quo sensu cum ratio iudicat, et ei proceleumatici pedes esse aequales spondeis pedibus renuntiantur, nihil aliud hic valere invenit, quam ordinationis potentiam, quia nec longae syllabae nisi brevium comparatione longae sunt, nec breves rursum breves sunt nisi comparatione longarum: ideoque iambicus versus quamlibet productius pronuntiatus, non amissa regula simpli et dupli, nec nomen amittit: at ille versus qui pyrrhichiis pedibus constat, paulatim addita pronuntiandi mora, fit repente spondiacus, si non grammaticam, sed musicam consulas.
24 At vero si dactylicus aut anapaesticus sit, quoniam longae mixtarum brevium comparatione sentiuntur, qualibet mora pronuntietur, servat nomen suum.
25 Quid additamenta semipedum non eadem lege in capite qua in fine servanda, nec omnia quamvis ad eumdem plausum coaptentur, adhibenda? quid duarum aliquando brevium potius, quam unius longae in fine positio? nonne ipso sensu modificantur? Nec in his aequalitatis numerus, cui nihil deperit, sive illud sive aliud sit, sed ordinis vinculum reperitur.
26 Longum est percurrere caetera ad eamdem vim pertinentia in numeris temporum.
27 Sed nempe etiam formas visibiles sensus ipse aspernatur, aut pronas contra quam decet, aut capite deorsum, et similia, in quibus non inaequalitas, manente partium parilitate, sed perversitas improbatur.
28 Postremo in omnibus sensibus et operibus nostris, cum insolita pleraque, et ob hoc iniucunda quibusdam gradibus appetitui nostro conciliamus, et ea primo tolerabiliter, deinde libenter accipimus; nonne ordine conteximus voluptatem, et nisi priora mediis, et media postremis concorditer nexa sint, abhorremus? Quamobrem neque in voluptate carnali, neque in honoribus et laudibus hominum, neque in eorum exploratione quae forinsecus corpus attingunt, nostra gaudia collocemus, habentes in intimo Deum, ubi certum est et incommutabile omne quod amamus.
29 Ita fit, ut et cum adsunt haec temporalia, non tamen eis implicemur, et sine sensu doloris quae extra corpus sunt, absint: ipsum autem corpus, aut nullo, aut non gravi sensu doloris adimatur, et reformandum naturae suae morte reddatur.
30 Attentio namque animae ad corporis partem inquieta negotia contrahit, et universali lege neglecta privati cuiusdam operis amor, quod ipsum tamen ab universitate quam Deus regit non potest alienari.
31 Itaque subditur legibus qui non amat leges.
Augustinus HOME

bmv384.162 bnf7231.157

Augustinus, De musica, 6, XIII. - Animus unde fit ut a veritate incommutabili avertatur. <<<     >>> XV. - Corporales numeros post resurrectionem aget anima quiete. Virtutes quatuor quibus hic anima perficitur.
monumenta.ch > Augustinus > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik