monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De musica, 6, XII. - De numeris spiritualibus et aeternis. <<<     >>> XIV. - Ad Dei amorem provocatur anima ex numerorum et ordinis ratione quam in rebus diligit.

Augustinus, De musica, 6, CAPUT XIII. - Animus unde fit ut a veritate incommutabili avertatur.

1 M. Quaero ergo quonam iste ab huiuscemodi rerum contemplatione discedat, ut illum ad eam necesse sit memoria revocari.
2 An forte in aliud intentus animus tali reditu indigere putandus est? D. Sic existimo.
3 M. Videamus, si placet, quid tantum illud sit quo possit intendi, ut ab incommutabilis et summae aequalitatis contemplatione avertatur.
4 Nam tribus generibus amplius nihil video.
5 Aut enim ad aliquid par atque ad eiusmodi aliud se intendit animus, cum hinc avertitur, aut ad superius, aut ad inferius.
6 D. De caeteris duobus quaerendum est: nam quid sit superius aeterna aequalitate non video.
7 M. Videsne illud, obsecro, quidnam ei par esse possit, quod tamen aliud sit? D. Ne id quidem video.
8 M. Restat ergo ut quaeramus, quid sit inferius.
9 Sed nonne tibi prius ipsa anima occurrit, quae certe aequalitatem illam incommutabilem esse confitetur, se autem agnoscit mutari eo ipso quod alias hanc, alias aliud intuetur; et hoc modo aliud atque aliud sequens varietatem temporis operatur, quae in aeternis et incommutabilibus nulla est? D. Assentior.
10 M. Haec igitur affectio animae vel motus, quo intelligit aeterna, et his inferiora esse temporalia, etiam in seipsa; et haec appetenda potius quae superiora sunt, quam illa quae inferiora sunt novit: nonne tibi prudentia videtur? D. Nihil aliud videtur.
11 M. Quid illud? num minus considerandum putas quod nondum in ea simul est aeternis inhaerere, cum iam in ea sit nosse his esse inhaerendum? D. Imo maxime ut id consideremus peto, et unde accidat scire cupio.
12 M. Facile id videbis, si animadverteris quibus rebus maxime animum soleamus intendere, et magnam curam exhibere: nam eas opinor esse quas multum amamus: an tu alias opinaris? D. Nullas equidem alias.
13 M. Dic, oro te, num possumus amare nisi pulchra? Nam etsi quidam videntur amare deformia, quos vulgo Graeci σαπροφίλους vocant, interest tamen quanto minus pulchra sint quam illa quae pluribus placent.
14 Nam ea neminem amare manifestum est, quorum foeditate sensus offenditur.
15 D. Ita est, ut dicis.
16 M. Haec igitur pulchra numero placent, in quo iam ostendimus aequalitatem appeti.
17 Non enim hoc tantum in ea pulchritudine quae ad aures pertinet, atque in motu corporum est, invenitur, sed in ipsis etiam visibilibus formis, in quibus iam usitatius dicitur pulchritudo.
18 An aliud quam aequalitatem numerosam esse arbitraris, cum paria paribus bina membra respondent: quae autem singula sunt, medium locum tenent, ut ad ea de utraque parte paria intervalla serventur? D. Non aliter puto.
19 M. Quid in ipsa luce visibili quae omnium colorum habet principatum, nam et color nos delectat in corporum formis; quid ergo aliud in luce et coloribus, nisi quod nostris oculis congruit, appetimus? Etenim a nimio fulgore aversamur, et nimis obscura nolumus cernere, sicut etiam in sonis et a nimium sonantibus abhorremus, et quasi susurrantia non amamus.
20 Quod non in temporum intervallis est, sed in ipso sono, qui quasi lux est talium numerorum, cui sic est contrarium silentium, ut coloribus tenebrae.
21 In his ergo cum appetimus convenientia pro naturae nostrae modo, et inconvenientia respuimus, quae aliis tamen animalibus convenire sentimus, nonne hic etiam quodam aequalitatis iure laetamur, cum occultioribus modis paria paribus tributa esse cognoscimus? Hoc in odoribus et in saporibus, et in tangendi sensu animadvertere licet, quae longum est enucleatius persequi, sed explorare facillimum: nihil enim est horum sensibilium, quod nobis non aequalitate aut similitudine placeat.
22 Ubi autem aequalitas aut similitudo, ibi numerositas; nihil est quippe tam aequale aut simile quam unum et unum: nisi quid habes ad haec.
23 D. Omnino assentior.
24 M. Quid? superior illa tractatio nonne persuasit nobis agere haec animam in corporibus, non a corporibus pati? D. Persuasit sane.
25 M. Amor igitur agendi adversus succedentes passiones corporis sui, avertit animam a contemplatione aeternorum, sensibilis voluptatis cura eius avocans intentionem: hoc autem agit occursoribus numeris.
26 Avertit etiam amor de corporibus operandi, et inquietam facit: hoc autem agit progressoribus numeris.
27 Avertunt phantasiae atque phantasmata: et haec agit recordabilibus numeris.
28 Avertit denique amor vanissimae cognitionis talium rerum: et hoc agit sensualibus numeris, quibus insunt quasi regulae quaedam artis imitatione gaudentes: et ex his curiositas nascitur ipso curae nomine inimica securitati, et vanitate impos veritatis.
29 Generalis vero amor actionis, quae avertit a vero, a superbia proficiscitur, quo vitio Deum imitari, quam Deo servire anima maluit.
30 Recte itaque scriptum est in sanctis Libris: Initium superbiae hominis apostatare a Deo; et, Initium omnis peccati superbia.
31 Non potuit autem melius demonstrari quid sit superbia, quam in eo quod ibi dictum est: Quid superbit terra et cinis, quoniam in vita sua proiecit intima sua? (Eccli. X, 14, 15, 9, 10.) Cum enim anima per seipsam nihil sit; non enim aliter esset commutabilis, et pateretur defectum ab essentia: cum ergo ipsa per se nihil sit, quidquid autem illi esse est, a Deo sit; in ordine suo manens, ipsius Dei praesentia vegetatur in mente atque conscientia.
32 Itaque hoc bonum habet intimum.
33 Quare superbia intumescere, hoc illi est in extima progredi, et ut ita dicam, inanescere, quod est minus minusque esse.
34 Progredi autem in extima, quid est aliud quam intima proiicere; id est, longe a se facere Deum, non locorum spatio, sed mentis affectu? Iste autem animae appetitus est sub se habere alias animas; non pecorum, quas divino iure concessum est, sed rationales, id est, proximas suas, et sub eadem lege socias atque consortes.
35 De his autem appetit operari anima superba, et tanto excellentior videtur haec actio quam illa de corporibus, quanto anima omnis omni corpore est melior.
36 Sed operari de animis rationalibus, non per corpus, sed per seipsum, solus Deus potest.
37 Peccatorum tamen conditione fit, ut permittantur animae de animis aliquid agere, significando eas moventes per alterutra corpora, vel naturalibus signis, sicut est vultus vel nutus, vel placitis, sicut sunt verba.
38 Nam et iubentes et suadentes signis agunt, et si quid est aliud praeter iussionem et suasionem, quo animae de animis vel cum animis aliquid agunt.
39 Iure autem secutum est, ut quae superbia caeteris excellere cupierunt, nec suis partibus atque corporibus sine difficultate et doloribus imperent, partim stultae in se, partim mortalibus membris aggravatae.
40 Et his igitur numeris et motibus quibus animae ad animas agunt, honores laudesque appetendo avertuntur a perspectione purae illius et sincerae veritatis.
41 Solus enim honorat Deus animam beatam faciens in occulto coram se iuste et pie viventem.
42 Motus igitur quos exserit anima de inhaerentibus sibi, et subditis animis, progressoribus illis sunt similes; agit enim tanquam de corpore suo.
43 Illi autem motus quos exserit, aggregare sibi aliquas vel subdere cupiens, in occursorum numero deputantur.
44 Agit enim tanquam in sensibus id moliens, ut unum secum flat, quod velut extrinsecus admovetur, et quod non potest repellatur.
45 Et hos utrosque motus excipit memoria, et recordabiles facit, simili modo in phantasiis et phantasmatibus actionum talium tumultuosissime exaestuans.
46 Nec illi tanquam examinatores numeri desunt, qui sentiant quid in his actibus commode sive incommode moveatur, quos item sensuales appellare non pigeat, quia sensibilia signa sunt quibus hoc modo animae ad animas agunt.
47 His tot et tantis intentionibus anima implicata, quid mirum, si a contemplatione veritatis avertitur? Et quantum quidem ab his respirat videt illam; sed quia nondum eas evicit, in illa manere non sinitur.
48 Ex quo fit ut non simul habeat anima nosse in quibus consistendum sit, et posse consistere: sed numquid tu forte adversus haec? D. Nihil est quod contradicere audeam.
Augustinus HOME

bmv384.158 bnf7231.156

Augustinus, De musica, 6, XII. - De numeris spiritualibus et aeternis. <<<     >>> XIV. - Ad Dei amorem provocatur anima ex numerorum et ordinis ratione quam in rebus diligit.
monumenta.ch > Augustinus > 13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik