Augustinus, De musica, 6, CAPUT XII. - De numeris spiritualibus et aeternis.
1 | Excipit autem memoria non solum carnales motus animi, de quibus numeris supra iam diximus; sed etiam spirituales, de quibus breviter dicam. |
2 | Quo enim simpliciores sunt, eo verborum minus, sed plurimum serenae mentis desiderant. |
3 | Aequalitatem illam quam in sensibilibus numeris non reperiebamus certam et manentem, sed tamen adumbratam et praetereuntem agnoscebamus, nusquam profecto appeteret animus nisi alicubi nota esset: hoc autem alicubi non in spatiis locorum et temporum; nam illa tument, et ista praetereunt. |
4 | Ubi ergo censes, responde, quaeso, si potes. |
5 | Non enim in corporum formis putas, quas liquido examine aequales nunquam dicere audebis: aut in temporum intervallis, in quibus similiter utrum sit aliquid aliquanto quam oportet productius vel correptius quod sensum fugiat, ignoramus. |
6 | Illam quippe aequalitatem quaero ubi esse arbitreris, quam intuentes cupimus aequalia esse quaedam corpora vel corporum motus, et diligentius considerantes eis fidere non audemus. |
7 | D. Ibi puto quod est corporibus excellentius; sed utrum in ipsa anima, an etiam supra animam nescio. |
8 | M. Si ergo quaeramus artem istam rhythmicam vel metricam, qua utuntur qui versus faciunt, purasne habere aliquos numeros, secundum quos fabricant versus? D. Nihil alliud possum existimare. |
9 | M. Quicumque isti sunt numeri, praeterire tibi videntur cum versibus, an manere? D. Manere sane. |
10 | M. Consentiendum est ergo, ab aliquibus manentibus numeris praetereuntes aliquos fabricari? D. Cogit me ratio consentire. |
11 | M. Quid? hanc artem num aliud putas quam affectionem quamdam esse animi artificis? D. ita credo. |
12 | M. Credisne hanc affectionem etiam esse in eo, qui huius artis imperitus est? D. Nullo modo. |
13 | M. Quid? in illo qui oblitus est eam? D. Nec in illo quidem, quia et ipse imperitus est, etiamsi fuit peritus aliquando. |
14 | M. Quid? si eum quisquam interrogando commemoret? remigrare ad eum putas illos numeros ab eo ipso qui interrogat; an illum intrinsecus apud mentem suam movere se ad aliquid, unde sibi quod amiserat redhibeatur? D. Apud semetipsum puto id agere. |
15 | M. Num etiam quae corripiatur syllaba, quaeve producatur si penitus excidit, commoneri eum interrogando arbitraris; cum hominum prisco placito et consuetudine, aliis minor, aliis maior mora syllabis data sit? Nam profecto si natura vel disciplina id fixum esset ac stabile, non recentioris temporis docti homines nonnullas produxissent quas corripuerunt antiqui, vel corripuissent quas produxerunt. |
16 | D. Puto et hoc posse, quoniam quantumvis quidque excidat, potest interrogatione commemorante redire in memoriam. |
17 | M. Mirum si opinaris, quovis interrogante posse te recordari quid ante annum coenaveris. |
18 | D. Fateor me non posse, nec illum iam existimo de syllabis posse, quarum spatia penitus oblitus est, interrogando admoneri. |
19 | M. Cur ita, nisi quia in hoc nomine quod Italia dicitur, prima syllaba pro voluntate quorumdam hominum corripiebatur, et nunc pro aliorum voluntate producitur? Ut autem unum et duo non sint tria, et ut duo uni non duplo respondeant, nullus mortuorum potuit, nullus vivorum potest, nullus posterorum poterit facere. |
20 | D. Nihil manifestius. |
21 | M. Quid si ergo isto modo quo de uno et de duobus apertissime quaesivimus, caetera omnia, quae ad illos numeros pertinent et ille interrogetur, qui non obliviscendo, sed quia nunquam didicit, imperitus est? nonne eum censes similiter hanc artem exceptis syllabis posse cognoscere? D. Quis dubitaverit? M. Quo igitur se etiam istum moturum putas, ut menti eius imprimantur hi numeri, et illam faciant affectionem quae ars dicitur? an huic saltem ille interrogator eos dabit? D. Eo modo etiam istum arbitror apud semetipsum agere, ut ea quae interrogantur, vera esse intelligat atque respondeat. |
22 | M. Age, nunc dic mihi utrum hi numeri de quibus sic quaeritur, commutabiles esse tibi videantur. |
23 | D. Nullo modo. |
24 | M. Ergo aeternos esse non negas. |
25 | D. Imo fateor. |
26 | M. Quid? metus ille non sub erit, ne aliqua nos in eis inaequalitas fallat? D. Nihil me omnino est de istorum aequalitate securius. |
27 | M. Unde ergo credendum est animae tribui quod aeternum est et incommutabile, nisi ab uno aeterno et incommutabili Deo? D. Non video quid aliud credi oporteat. |
28 | M. Quid tandem? illud nonne manifestum est, eum qui alio interrogante sese intus ad Deum movet, ut verum incommutabile intelligat; nisi eumdem motum suum memoria teneat, non posse ad intuendum illud verum, nullo extrinsecus admonente revocari? D. Manifestum est. |