monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, De musica, 6, X. - Rationis vis in perspiciendis quae ad Musicam pertinent, ubi nihil aliud quam aequalitas delectat. <<<     >>> XII. - De numeris spiritualibus et aeternis.

Augustinus, De musica, 6, CAPUT XI. - Inferioribus non offendi, solis superioribus numeris delectari convenit. Differentia phantasiae et phantasmatis.

1 Non ergo invideamus inferioribus quam nos sumus, nosque ipsos inter illa quae infra nos sunt, et illa quae supra nos sunt, ita Deo et Domino nostro opitulante ordinemus, ut inferioribus non offendamur, solis autem superioribus delectemur.
2 Delectatio quippe quasi pondus est animae. Delectatio ergo ordinat animam. Ubi enim erit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 21): ubi delectatio, ibi thesaurus: ubi autem cor, ibi beatitudo aut miseria.
3 Quae vero superiora sunt, nisi illa in quibus summa, inconcussa, incommutabilis, aeterna manet aequalitas? Ubi nullum est tempus, quia nulla mutabilitas est; et unde tempora fabricantur et ordinantur et modificantur aeternitatem imitantia, dum coeli conversio ad idem redit, et coelestia corpora ad idem revocat, diebusque et mensibus et annis et lustris, caeterisque siderum orbibus, legibus aequalitatis et unitatis et ordinationis obtemperat.
4 Ita coelestibus terrena subiecta, orbes temporum suorum numerosa successione quasi carmini universitatis associant.
5 In quibus multa nobis videntur inordinata et perturbata, quia eorum ordini pro nostris meritis assuti sumus, nescientes quid de nobis divina providentia pulchrum gerat.
6 Quoniam si quis, verbi gratia, in amplissimarum pulcherrimarumque aedium uno aliquo angulo tanquam statua collocetur, pulchritudinem illius fabricae sentire non poterit, cuius et ipse pars erit.
7 Nec universi exercitus ordinem miles in acie valet intueri.
8 Et in quolibet poemate si quanto spatio syllabae sonant, tanto viverent atque sentirent, nullo modo illa numerositas et contexti operis pulchritudo eis placeret, quam totam perspicere atque approbare non possent, cum de ipsis singulis praetereuntibus fabricata esset atque perfecta.
9 Ita peccantem hominem ordinavit Deus turpem, non turpiter.
10 Turpis enim factus est voluntate, universum amittendo quod Dei praeceptis obtemperans possidebat, et ordinatus in parte est, ut qui legem agere noluit, a lege agatur.
11 Quidquid autem legitime, utique iuste; et quidquid iuste, non utique turpiter agitur: quia et in malis operibus nostris Dei opera bona sunt.
12 Homo namque in quantum homo est, aliquod bonum est; adulterium autem in quantum adulterium est, malum opus est: plerumque autem de adulterio nascitur homo, de malo scilicet hominis opere bonum opus Dei.
13 Quamobrem ut nos ad propositum, propter quod haec sunt dicta, referamus, hi numeri rationis pulchritudine praeminent, a quibus si prorsus abscinderemur, cum inclinamur ad corpus, progressores numeros sensuales non modificarent: qui rursus movendis corporibus agunt sensibiles temporum pulchritudines: atque ita sonantibus obvii etiam occursores numeri fabricantur; quos omnes impetus suos eadem anima excipiens, quasi multiplicat in seipsa, et recordabiles facit: quae vis eius memoria dicitur, magnum quoddam adiutorium in huius vitae negotiosissimis actibus.
14 Haec igitur memoria quaecumque de motibus animi tenet, qui adversus passiones corporis acti sunt, φαντασίαι graece vocantur; nec invenio quid eas latine malim vocare: quas pro cognitis habere atque pro perceptis opinabilis vita est, constituta in ipso erroris introitu.
15 Sed cum sibi isti motus occursant, et tanquam diversis et repugnantibus intentionis flatibus aestuant, alios ex aliis motus pariunt; non iam eos qui tenentur ex occursionibus passionum corporis impressi de sensibus, similes tamen tanquam imaginum imagines, quae phantasmata dici placuit.
16 Aliter enim cogito patrem meum quem saepe vidi, aliter avum quem nunquam vidi.
17 Horum primum phantasia est, alterum phantasma.
18 Illud in memoria invenio, hoc in eo motu animi, qui ex iis ortus est quos habet memoria.
19 Quomodo autem oriantur haec, et invenire et explicare difficile est.
20 Arbitror tamen, quod si nunquam humana corpora vidissem, nullo modo ea possem visibili specie cogitando figurare.
21 Quod autem ex eo quod vidi facio, memoria facio: et tamen aliud est in memoria invenire phantasiam, aliud de memoria facere phantasma.
22 Quae omnia vis animae potest.
23 Sed vera etiam phantasmata habere pro cognitis, summus error est.
24 Quanquam sit in utroque genere quod nos non absurde scire dicamus, id est, sensisse nos talia, vel imaginari nos talia.
25 Patrem denique me habuisse et avum, non temere possum dicere: ipsos autem esse quos animus meus in phantasia vel in phantasmate tenet, dementissime dixerim.
26 Sequuntur autem nonnulli phantasmata sua tam praecipites, ut nulla sit alia materies omnium falsarum opinionum, quam habere phantasias vel phantasmata pro cognitis, quae cognoscuntur per sensum.
27 Quare his potissimum resistamus, nec eis ita mentem accommodemus, ut dum in his est cogitatio, intelligentia ea cerni arbitremur.
28 Cur autem si huiusmodi numeri qui fiunt in anima rebus temporalibus dedita, habent sui generis pulchritudinem, quamvis eam transeundo actitent, invideat huic pulchritudini divina providentia, quae de nostra poenali mortalitate formatur, quam iustissima Dei lege meruimus: in qua tamen nos non ita deseruit, ut non valeamus recurrere, et a carnalium sensuum delectatione, misericordia eius manum porrigente, revocari.
29 Talis enim delectatio vehementer infigit memoriae quod trahit a lubricis sensibus.
30 Haec autem animae consuetudo facta cum carne, propter carnalem affectionem, in Scripturis divinis caro nominatur.
31 Haec menti obluctatur, cum iam dici potest apostolicum illud: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25).
32 Sed in spiritualia mente suspensa atque ibi fixa et manente, etiam huius consuetudinis impetus frangitur, et paulatim repressus exstinguitur.
33 Maior enim erat cum sequeremur; non tamen omnino nullus, sed certe minor est cum eum refrenamus, atque ita certis regressibus ab omni lasciviente motu, in quo defectus essentiae est animae, delectatione in rationis numeros restituta ad Deum tota vita nostra convertitur, dans corpori numeros sanitatis, non accipiens inde laetitiam; quod corrupto exteriore homine, et eius in melius commutatione continget.
Augustinus HOME

bmv384.153 bnf7231.151

Augustinus, De musica, 6, X. - Rationis vis in perspiciendis quae ad Musicam pertinent, ubi nihil aliud quam aequalitas delectat. <<<     >>> XII. - De numeris spiritualibus et aeternis.
monumenta.ch > Augustinus > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik