monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, De musica, 6, IX. - Numeri alii in anima illis iudicialibus praecellentes. <<<     >>> XI. - Inferioribus non offendi, solis superioribus numeris delectari convenit. Differentia phantasiae et phantasmatis.

Augustinus, De musica, 6, CAPUT X. - Rationis vis in perspiciendis quae ad Musicam pertinent, ubi nihil aliud quam aequalitas delectat.

1 M. Age, nunc aspice in vim potentiamque rationis, quantum ex operibus eius aspicere possumus.
2 Ipsa enim, ut id potissimum dicam quod ad huius operis susceptionem attinet, primo quid sit ipsa bona modulatio consideravit, et eam in quodam motu libero, et ad suae pulchritudinis finem converso esse perspexit.
3 Deinde vidit in motibus corporum aliud esse quod brevitate et productione temporis variaretur, in quantum magis esset minusve diuturnum, aliud localium spatiorum percussione in quibusdam gradibus celeritatis et tarditatis: qua divisione facta, illud quod in temporis mora esset, modestis intervallis, et humano sensui accommodatis articulatim varios efficeret numeros, eorumque genera et ordinem usque ad modulos versuum persecuta est.
4 Postremo attendit quid in his moderandis, operandis, sentiendis, retinendis ageret anima, cuius caput ipsa esset: hosque omnes animales numeros a corporalibus separavit: seque ipsam haec omnia neque animadvertere, neque distinguere, neque recte numerare sine quibusdam suis numeris potuisse cognovit, eosque caeteris inferioris ordinis iudiciaria quadam aestimatione praeposuit.
5 Et nunc cum ipsa sua delectatione, quae in temporum momenta perpendit, et talibus numeris modificandis nutus suos exhibet, sic agit; quid est quod in sensibili numerositate diligimus? Num aliud praeter parilitatem quamdam et aequaliter dimensa intervalla? An ille pyrrhichius pes, sive spondeus, sive anapaestus, sive dactylus, sive proceleumaticus, sive dispondeus nos aliter delectaret; nisi partem suam parti alteri aequali divisione conferret? Quid vero iambus, trochaeus, tribrachus pulchritudinis habent, nisi quod minore sua parte maiorem suam partem in tantas duas aequaliter dividunt? Iam porro sex temporum pedes, num aliunde blandius sonant atque festivius, nisi quod utraque lege partiuntur; scilicet aut in duas aequales partes terna tempora possidentes, aut in unam simplam ex aequalibus partem, et alteram duplam, id est, ut maior habeat bis minorem, et eo modo ab illa dividatur aequaliter, duobus temporibus quatuor tempora in bina demetiente ac secante? Quid illi quinum septenumque temporum pedes? unde solutae orationi, quam versibus videntur aptiores, nisi quod eorum pars minor in partes aequales maiorem non dividit? Et hi tamen ipsi unde admittuntur in sui generis ordine ad temporum numerositatem, nisi quia et in quinque temporibus tantas duas particulas habet pars minor, quantas maior tres; et in septem tantas tres minor, quantas maior quatuor? Ita in omnibus pedibus nulla pars minima est alicuius dimensionis articulo notata, cui non caeterae quanta possunt aequalitate consentiant.
6 Age, in coniunctis pedibus sive libera perpetuitate porrigatur ista coniunctio, sicut in rhythmis; sive ab aliquo certo fine revocetur, sicut in metris; sive etiam in duo membra quadam lege sibimet congruentia tribuatur, sicut in versibus; qua tandem alia re, nisi aequalitate pes pedi amicus est? Unde molossi, et ionicorum syllaba media quae longa est, non sectione, sed nutu ipso pronuntiantis atque plaudentis in duo paria momenta distribui potest; ut etiam ad terna tempora pes totus conveniat, quando caeteris qui eodem modo dividuntur, adiungitur; cur nisi aequalitatis iure dominante, quod scilicet aequalis est lateribus suis, quae binorum temporum sunt, cum et ipsa sit duum temporum? Cur idem fieri in amphibracho non potest, quando caeteris quatuor temporum adiungitur, nisi quia tanta ibi non invenitur aequalitas duplo medio, lateribus simplis? Cur in silentiorum intervallis nulla fraude sensus offenditur, nisi quia eidem iuri aequalitatis, etiamsi non sono, spatio tamen temporis quod debetur, exsolvitur? Cur sequente silentio etiam brevis syllaba pro longa accipitur, non instituto, sed ipso naturali examine quod auribus praesidet; nisi quia in spatio temporis longiore sonum coarctare in angustias eadem illa aequalitatis lege prohibemur? Itaque syllabam ultra duo tempora producere, ut etiam sono impleatur quod silentio impleri potest, admittit natura audiendi et tacendi: ut autem minus quam duo tempora occupet syllaba, dum restat spatium tacitis nutibus, quaedam fraus aequalitatis est, quia minus quam in duobus esse aequalitas non potest.
7 Iam vero in ipsa aequalitate membrorum qua variantur illi ambitus, quos Graeci περιόδους vocant, versusque figurantur, quomodo ad eamdem aequalitatem secretius reditur; nisi ut in ambitu brevius membrum maiori aequalibus pedibus ad plausum conveniat, et in versu occultiore consideratione numerorum, ea quae inaequalia membra iunguntur, vim aequalitatis habere inveniantur? Quaerit ergo ratio, et carnalem animae delectationem, quae iudiciales partes sibi vindicabat, interrogat, cum eam in spatiorum temporalium numeri aequalitas mulceat, utrum duae syllabae breves quascumque audierit vere sint aequales; an fieri possit, ut una earum edatur productius, non usque ad longae syllabae modum, sed infra quantumlibet, quo tamen excedat sociam suam.
8 Num negari potest, fieri posse, cum haec delectatio ista non sentiat, et inaequalibus velut aequalibus gaudeat? quo errore et inaequalitate quid turpius? Ex quo admonemur ab his avertere gaudium, quae imitantur aequalitatem, et utrum impleant, comprehendere non possumus: imo quod non impleant fortasse comprehendimus; et tamen in quantum imitantur, pulchra esse in suo genere et ordine suo, negare non possumus.
Augustinus HOME

bmv384.151 bnf7231.150

Augustinus, De musica, 6, IX. - Numeri alii in anima illis iudicialibus praecellentes. <<<     >>> XI. - Inferioribus non offendi, solis superioribus numeris delectari convenit. Differentia phantasiae et phantasmatis.
monumenta.ch > Augustinus > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik