Augustinus, De musica, 6, CAPUT IX. - Numeri alii in anima illis iudicialibus praecellentes.
1 | Haec cum ita sint, conemur, si possumus, istos numeros iudiciales transcendere, et quaeramus utrum sint superiores. |
2 | In his enim quanquam spatia temporum iam minime videamus, non tamen adhibentur, nisi ad ea iudicanda quae in spatio temporis fiunt; nec ipsa quidem omnia, sed quae possunt articulari memoriter. |
3 | Nisi quid habes forte quod contra haec velis dicere. |
4 | D. Movet me plurimum istorum iudicialium vis atque potentia: ipsi enim mihi videntur esse ad quos omnium sensuum ministeria referuntur. |
5 | Itaque his excellentius utrum quidquam in numeris inveniri possit, ignoro. |
6 | M. Nihil deperit quod diligentius quaerimus. |
7 | Aut enim inveniemus superiores in anima humana, aut hos in ea summos esse firmabimus, si tamen illud claruerit, nullos in ea esse praestantiores. |
8 | Aliud est enim non esse, aliud non posse inveniri, sive ab ullo homine, sive a nobis. |
9 | Sed ego puto cum ille a nobis propositus versus canitur, Deus creator omnium; nos eum et occursoribus illis numeris audire, et recordabilibus recognoscere, et progressoribus pronuntiare, et his iudicialibus delectari, et nescio quibus aliis aestimare, et de ista delectatione quae quasi sententia est iudicialium istorum, aliam secundum hos latentiores certiorem ferre sententiam. |
10 | An tibi unum atque idem videtur delectari sensu, et aestimare ratione? D. Diversa esse fateor. |
11 | Sed primo ipso moveor vocabulo, cur non potius isti vocentur iudiciales quibus inest ratio, quam isti quibus inest delectatio. |
12 | Deinde vereor ne nihil sit aliud aestimatio ista rationis, quam eorum de seipsis quaedam diligentior iudicatio: ut non alii sint numeri in delectatione, alii in ratione; sed uni atque iidem alias iudicent de iis quae aguntur in corpore, cum eos, ut supra demonstratum est, offert memoria; alias de seipsis remotius a corpore atque sincerius. |
13 | M. De vocabulis quidem nihil satagas; res in potestate est: placito enim, non natura imponuntur. |
14 | Quod autem eosdem esse arbitraris, nec duo genera numerorum haec vis accipere; illud, ni fallor, te rapit, quod eadem anima utrumque agit. |
15 | Sed animadvertere te opus est, et in progressoribus eamdem animam corpus movere vel ad corpus moveri; et in occursoribus hanc eamdem passionibus eius ire obviam; et in recordabilibus istam ipsam, donec quodammodo detumescant, ipsis quasi fluctuare motionibus. |
16 | Nos ergo in istis generibus numerandis et distinguendis unius naturae, id est, animae motus affectionesque dispicimus. |
17 | Quare si ut aliud est ad ea quae corpus patitur moveri, quod fit in sentiendo; aliud movere se ad corpus, quod fit in operando; aliud quod ex his motibus in anima factum est continere, quod est meminisse; ita est aliud annuere, vel renuere his motibus, aut cum primitus exseruntur, aut cum recordatione resuscitantur, quod fit in delectatione convenientiae, et offensione absurditatis talium motionum sive affectionum; et aliud est aestimare utrum recte an secus ista delectent, quod fit ratiocinando: necesse est fateamur ita haec esse duo genera, ut illa sunt trio. |
18 | Et si recte nobis visum est, nisi quibusdam numeris esset ipse delectationis sensus imbutus, nullo modo eum potuisse annuere paribus intervallis, et perturbata respuere: recte etiam videri potest ratio, quae huic delectationi superimponitur, nullo modo sine quibusdam numeris vivacioribus, de numeris quos infra se habet posse iudicare. |
19 | Quae si vera sunt, apparet inventa esse in anima quinque genera numerorum, quibus cum addideris corporales illos quos sonantes vocavimus, sex genera numerorum disposita et ordinata cognosces. |
20 | Iam nunc, si placet, illi qui nobis subrepserant ad principatum obtinendum, sensuales nominentur, et iudicialium nomen, quoniam est honoratius, hi accipiant qui excellentiores comperti sunt: quanquam et sonantium nomen mutandum putem, quoniam si corporales vocentur, manifestius significabunt etiam illos qui sunt in saltatione, et in caetero motu visibili. |
21 | Si tamen ea quae dicta sunt probas. |
22 | D. Probo sane: nam et vera et manifesta mihi videntur. |
23 | Horum etiam emendationem vocabulorum libenter accipio. |