monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De musica, 6, VII. - Numeri iudiciales an sint immortales. <<<     >>> IX. - Numeri alii in anima illis iudicialibus praecellentes.

Augustinus, De musica, 6, CAPUT VIII. - Numeri caeteri iudicialium examini subiiciuntur.

1 Sed quoquo modo se habeant hi numeri iudiciales, eo certe praestant quod dubitamus, vel difficile pervestigamus utrum mortales sint.
2 De caeteris autem quatuor generibus nec quaestio est quin mortales sint; quorum etsi quosdam non comprehendunt, quia ultra ipsorum iura porrecti sunt, genera tamen ipsa suo examini vindicant.
3 Nam et illi progressores cum aliquam in corpore numerosam operationem appetunt, latente istorum iudicialium nutu modificantur.
4 Quod enim nos vel ambulantes ab imparibus passibus, vel percutientes ab imparibus intervallis plagarum, vel edentes vel bibentes ab imparibus malarum motibus, scalpentes denique ab imparibus unguium ductibus; et ne per multas alias operationes percurram, quod nos in qualibet attentione agendi aliquid per corporis membra ab imparibus motibus refrenat et cohibet, et quamdam parilitatem tacite imperat; idipsum est iudiciale nescio quid, quod conditerem animalis insinuat Deum: quem certe decet credere auctorem omnis convenientiae atque concordiae.
5 Et illi occursores numeri, qui certe non pro suo nutu, sed pro passionibus corporis aguntur, in quantum eorum intervalla potest memoria custodire, in tantum his iudicialibus iudicandi offeruntur atque iudicantur.
6 Numerus namque iste qui intervallis temporum constat, nisi adiuvemur in eo memoria, iudicari a nobis nullo pacto potest.
7 Quamlibet enim brevis syllaba, cum et incipiat, et desinat, alio tempore initium eius, et alio finis sonat.
8 Tenditur ergo et ipsa quantulocumque temporis intervallo, et ab initio suo per medium suum tendit ad finem.
9 Ita ratio invenit tam localia quam temporalia spatia infinitam divisionem recipere; et idcirco nullius syllabae cum initio finis auditur.
10 In audienda itaque vel brevissima syllaba, nisi memoria nos adiuvet, ut eo momento temporis quo iam non initium, sed finis syllabae sonat, maneat ille motus in animo, qui factus est cum initium ipsum sonuit; nihil nos audisse possumus dicere.
11 Hinc est illud quod plerumque alia cogitatione occupati, coram loquentes non nobis videmur audisse: non quia occursores illos numeros non agit tunc anima, cum sine dubio sonus ad aures perveniat, et illa in passione corporis sui cessare non possit, nec possit nisi aliter moveri quam si illa non fieret; sed quia intentione in aliud subinde exstinguitur motionis impetus, qui si maneret, in memoria utique maneret, ut nos et inveniremus et sentiremus audisse.
12 Quod si de una syllaba brevi minus sequitur mens tardior quod invenit ratio, de duabus certe nemo dubitat, quin eas simul nulla anima possit audire.
13 Non enim sonat secunda, nisi prima destiterit: quod autem simul sonare non potest, simul audiri qui potest? Ut igitur nos ad capienda spatia locorum diffusio radiorum iuvat, qui e brevibus pupulis in aperta emicant, et adeo sunt nostri corporis, ut quanquam in procul positis rebus quas videmus, a nostra anima vegetentur; ut ergo eorum effusione adiuvamur ad capienda spatia locorum: ita memoria, quod quasi lumen est temporalium spatiorum, quantum in suo genere quodammodo extrudi potest, tantum eorumdem spatiorum capit.
14 Cum autem diutius aures pulsat sonus nullis distinctus articulis, et ab aliquo tandem fine coniunctus alter duplo, aut etiam tanto editur spatio; attentione in succedentem perpetuo sonum motus ille animi, qui attentione ad praeteritum et elapsum sonum cum transibat est factus, reprimitur, id est non ita remanet in memoria.
15 Quapropter iudiciales illi numeri, qui numeros in intervallis temporum sitos, exceptis progressoribus quibus etiam ipsum progressum modificant, iudicare non possunt nisi quos eis tanquam ministra memoria obtulerit; nonne ipsi existimandi sunt per certum spatium temporis tendi? Sed interest quibus temporum spatiis vel excidat nobis, vel meminerimus quod iudicant.
16 Siquidem nec in ipsis corporum formis quae ad oculos pertinent, possumus rotunda vel quadra, vel quaecumque alia solida et determinata iudicare, et omnino sentire, nisi ea ob oculos versemus: cum autem alia pars aspicitur, si exciderit quod est aspectum in alia, frustratur omnino iudicantis intentio, quia et hoc aliqua mora temporis fit; cui variatae opus est invigilare memoriam.
17 Recordabiles vero numeros multo evidentius est, quod eadem ipsa offerente memoria, iudicamus his iudicialibus.
18 Nam si occursores, quantum ab ea offeruntur, tantum iudicantur; multo magis ii, ad quos tanquam repositos post alias intentiones revocamur recordatione, in ipsa memoria vivere inveniuntur.
19 Quid enim aliud agimus cum revocamus nos in memoriam, nisi quodammodo quod reposuimus quaerimus? Recurrit autem in cogitationem occasione similium motus animi non exstinctus, et haec est quae dicitur recordatio.
20 Sic agimus numeros, vel in sola cogitatione, vel etiam in membrorum motu, quos iam egimus aliquando.
21 Inde autem scimus non venisse, sed redisse illos in cogitationem, quia cum memoriae mandarentur, cum difficultate repetebantur, et indigebamus aliqua praemonstratione ut sequeremur: qua difficultate dempta, cum sese ipsi accommodate voluntati offerunt, consequenter temporibus atque ordine suo, tam facile ut qui vehementius inhaeserunt, etiam aliunde cogitantibus nobis, iam quasi proprio nutu peragantur, non eos utique novos esse sentimus.
22 Est etiam aliud unde nos sentire arbitror praesentem motum animi aliquando iam fuisse, quod est recognoscere, dum recentes motus eius actionis in qua sumus cum recordamur, qui certe vivaciores sunt, cum recordabilibus iam sedatioribus quodam interiore lumine comparamus: et talis agnitio, recognitio est et recordatio.
23 Iudicantur ergo et recordabiles numeri ab his iudicialibus, nunquam soli, sed adiunctis activis, aut occursoribus, aut utrisque, qui eos tanquam e latebris suis in manifestum producant, et quasi redintegratos qui iam abolebantur, rursum recordantur.
24 Ita cum occursores in tantum iudicentur, in quantum eos memoria iudicantibus admoverit, possunt vicissim et recordabiles qui sunt in memoria occursoribus eos exhibentibus iudicari: ut hoc intersit, quod occursores ut iudicentur, quasi recentia eorum fugientium vestigia offert memoria; recordabiles autem quando eos audiendo iudicamus, quasi eadem vestigia occursoribus transeuntibus revirescunt.
25 Iam porro de sonantibus numeris quid opus est dicere, cum in occursoribus iudicentur, si audiantur? Si vero ibi sonant ubi non audiuntur, quis dubitet eos a nobis non posse iudicari? Sane ut in sonis per instrumentum aurium, ita in saltationibus caeterisque visibilibus motibus, quod ad temporales numeros attinet, eadem adiuvante memoria iisdem numeris iudicialibus diiudicamus.
Augustinus HOME

bmv384.146 bnf7231.168

Augustinus, De musica, 6, VII. - Numeri iudiciales an sint immortales. <<<     >>> IX. - Numeri alii in anima illis iudicialibus praecellentes.
monumenta.ch > Augustinus > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik