Augustinus, De musica, 6, CAPUT VI. - Inter genera numerorum ordo, et eorum nomina.
1 | M. Redi ergo mecum ad propositum, atque responde de tribus illis generibus numerorum, quorum alterum in memoria est, alterum in sentiendo, alterum in sono, quodnam tibi videatur excellere. |
2 | D. Sonum duobus illis postpono quae in anima sunt et vivunt quodammodo: sed horum duorum quod praestantius iudicem, incertus sum, nisi forte quoniam illos qui sunt in actione, non ob aliud praeponendos iis qui sunt in memoria dixeramus, nisi quod illi facientes sunt, isti ab his facti; eadem ratione istos etiam qui dum audimus insunt in anima, oportet iis anteponere qui ab iisdem in memoria fiunt, sicuti et dudum mihi videbatur. |
3 | M. Non puto absurdam responsionem tuam: sed quoniam disputatum est, hos etiam qui sunt in sentiendo numeros operationes esse animae; quomodo eos ab illis discernis, quos in actu esse animadvertimus, etiam cum in silentio non recordans agit aliquid anima per temporalia spatia numerosum? an quod illi sunt moventis sese animae ad corpus suum, hi vero in audiendo moventis sese animae adversus passiones corporis sui? D. Accipio istam differentiam. |
4 | M. Quid? in sententia manendumne arbitraris, ut praestantiores illi iudicentur qui sunt ad corpus, quam illi qui sunt adversus passiones corporis? D. Liberiores mihi videntur illi qui sunt in silentio, quam ii qui non solum ad corpus, sed ad passiones etiam corporis exseruntur. |
5 | M. Distincta a nobis, et quibusdam meritorum gradibus ordinata video quinque genera numerorum, quibus, si placet, imponamus congrua vocabula, ne in reliquo sermone pluribus verbis quam rebus uti necesse sit. |
6 | D. Placet vero. |
7 | M. Vocentur ergo primi iudiciales, secundi progressores, tertii occursores, quarti recordabiles, quinti sonantes. |
8 | D. Teneo, et his nominibus utar libentius. |