monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De musica, 6, IV. - Quintum genus numerorum in ipso naturali iudicio sentiendi. Ex quinque recensitis numerorum generibus quodnam antecellat. <<<     >>> VI. - Inter genera numerorum ordo, et eorum nomina.

Augustinus, De musica, 6, CAPUT V. - Anima an a corpore patiatur, et quomodo sentiat.

1 Verumtamen ne illud occurrat, arboris vitam meliorem esse quam nostram, quoniam non accipit sentiendo a corpore numeros (nullus enim ei sensus est); diligenter considerandum est utrum revera nihil sit aliud quod dicitur audire, nisi aliquid a corpore in anima fieri.
2 Sed perabsurdum est fabricatori corpori materiam quoquo modo animam subdere.
3 Nunquam enim anima est corpore deterior; et omnis materia fabricatore deterior.
4 Nullo modo igitur anima fabricatori corpori est subiecta materies.
5 Esset autem, si aliquos in ea numeros corpus operaretur.
6 Non ergo, cum audimus, fiunt in anima numeri ab iis quos in sonis cognoscimus.
7 An aliquid renuis? D. Quid est ergo quod in audiente contingit? M. Quidquid illud sit quod fortasse invenire aut explicare non possumus, num ad hoc valebit, ut animam corpore meliorem esse dubitemus? Aut cum hoc fatemur, poterimusne operanti corpori et numeros imponenti eam subdere; ut illud sit fabricans, haec autem materies de qua et in qua numerosum aliquid fabricetur? Quod si credimus, deteriorem illam credamus necesse est.
8 Quo quid miserius, quid detestabilius credi potest? Quae cum ita sint, conabor equidem, quantum Deus adiuvare dignabitur, quidnam ibi lateat coniectare atque disserere.
9 Sed si hoc propter utriusque aut alterius nostrum infirmitatem minus pro voluntate successerit, vel nos ipsi alias sereniores id investigabimus, vel intelligentioribus investiganda deferemus, vel aequo animo latere patiemur: non tamen ideo ista certiora de manibus debemus amittere.
10 D. Tenebo istud inconcussum si potero, et tamen latebram istam non esse impenetrabilem nobis velim.
11 M. Cito dicam quid sentio: tu vero aut sequere, aut etiam praecede, si valebis, ubi me cunctari et haesitare animadverteris.
12 Ego enim ab anima hoc corpus animari non puto, nisi intentione facientis.
13 Nec ab isto quidquam illam pati arbitror, sed facere de illo et in illo tanquam subiecto divinitus dominationi suae: aliquando tamen cum facilitate, aliquando cum difficultate operari, quanto pro eius meritis magis minusve illi cedit natura corporea.
14 Corporalia ergo quaecumque huic corpori ingeruntur aut obiiciuntur extrinsecus, non in anima, sed in ipso corpore aliquid faciunt, quod operi eius aut adversetur, aut congruat.
15 Ideoque cum renititur adversanti, et materiam sibi subiectam in operis sui vias difficulter impingit, fit attentior ex difficultate in actionem; quae difficultas propter attentionem, cum eam non latet, sentire dicitur, et hoc vocatur dolor aut labor.
16 Cum autem congruit quod infertur, aut adiacet, facile totum id vel ex eo quantum opus est, in sui operis itinera traducit.
17 Et ista eius actio qua suum corpus convenienti extrinsecus corpori adiungit, quoniam propter quiddam adventitium attentius agitur, non latet; sed propter convenientiam, cum voluptate sentitur.
18 At cum desunt ea quibus corporis detrimenta reficiat, egestas consequitur; et hac actionis difficultate cum fit attentior, et talis eius operatio non eam latet, fames aut sitis, aut tale aliquid appellatur.
19 Cum autem supersunt ingesta, et ex eorum onere nascitur difficultas operandi, neque hoc sine attentione fit; et cum talis actio non latet, cruditas sentitur: attente etiam operatur cum eiicit superfluum, si leniter, cum voluptate; si aspere, cum dolore.
20 Morbidam quoque perturbationem corporis attente agit, succurrere appetens labenti atque diffluenti; et hac actione non latente morbos et aegrotationes sentire dicitur.
21 Et ne longum faciam, videtur mihi anima cum sentit in corpore, non ab illo aliquid pati, sed in eius passionibus attentius agere, et has actiones sive faciles propter convenientiam, sive difficiles propter inconvenientiam, non eam latere: et hoc totum est quod sentire dicitur.
22 Sed iste sensus, qui etiam dum nihil sentimus, inest tamen, instrumentum est corporis, quod ea temperatione agitur ab anima, ut in eo sit ad passiones corporis cum attentione agendas paratior, similia similibus ut adiungat, repellatque quod noxium est.
23 Agit porro, ut opinor, luminosum aliquid in oculis, aerium serenissimum et mobilissimum in auribus, caliginosum in naribus, in ore humidum, in tactu terrenum et quasi lutulentum.
24 Sed sive hac sive alia distributione ista coniiciantur; agit haec anima cum quiete, si ea quae insunt in unitate valetudinis, quasi familiari quadam consensione cesserunt.
25 Cum autem adhibentur ea quae nonnulla, ut ita dicam, alteritate corpus afficiunt; exserit attentiores actiones, suis quibusque locis atque instrumentis accommodatas: tunc videre, vel audire, vel olfacere, vel gustare, vel tangendo sentire dicitur; quibus actionibus congrua libenter associat, et moleste obsistit incongruis.
26 Has operationes passionibus corporis puto animam exhibere cum sentit, non easdem passiones recipere.
27 Quapropter cum de sonorum numeris in praesentia quaeratur, et sensus aurium vocetur in dubium, non oportet per caetera diutius evagari.
28 Referamus itaque nos ad id de quo agitur, et videamus utrum sonus in auribus aliquid faciat.
29 An tu id negabis? D. Nihil minus.
30 M. Quid? easdem aures animatum membrum esse nonne concedis? D. Concedo.
31 M. Cum ergo id quod in eo membro simile est aeri, moveatur aere percusso; animam illam quae ante istum sonum vitali motu in silentio corpus aurium vegetabat, num putamus aut cessare posse ab opere movendi quod animat, aut eodem modo movere commotum extrinsecus aerem auris suae, quo movebat antequam ille illaberetur sonus? D. Non videtur nisi aliter.
32 M. Hoc ergo aliter movere, nonne fatendum est facere esse, non pati? D. Ita est.
33 M. Non igitur absurde credimus motus suos animam, vel actiones, vel operationes, vel si quo alio nomine commodius significari possunt, non latere cum sentit.
34 Hae autem operationes, vel praecedentibus corporum passionibus adhibentur; ut sunt cum illae oculorum nostrorum lucem formae interpellant, aut in aures influit sonus, aut naribus exhalationes, palato sapores, caetero corpori quaelibet solida et corpulenta admoventur extrinsecus, vel in ipso corpore de loco in locum migrat aliquid sive transit, vel totum ipsum corpus suo alienove pondere movetur: hae sunt operationes quas adhibet anima praecedentibus passionibus corporis; quae delectant eam associantem, offendunt resistentem.
35 Cum autem ab eisdem suis operationibus aliquid patitur, a seipsa patitur, non a corpore; sed plane cum se accommodat corpori: et ideo apud seipsam minus est, quia corpus semper minus quam ipsa est.
36 Conversa ergo a Domino suo ad servum suum, necessario deficit: conversa item a servo suo ad Dominum suum, necessario proficit, et praebet eidem servo facillimam vitam, et propterea minime operosam et negotiosam, ad quam propter summam quietem nulla detorqueatur attentio; sicut est affectio corporis quae sanitas dicitur: nulla quippe attentione nostra opus habet, non quia nihil tunc agit anima in corpore, sed quia nihil facilius agit.
37 Nam in omnibus operibus nostris tanto quidquam attentius, quanto difficilius operamur.
38 Haec autem sanitas tunc firmissima erit atque certissima, cum pristinae stabilitati, certo suo tempore atque ordine, hoc corpus fuerit restitutum, quae resurrectio eius antequam plenissime intelligatur, salubriter creditur.
39 Oportet enim animam et regi a superiore, et regere inferiorem.
40 Superior illa solus Deus est, inferius illa solum corpus, si ad omnem et totam animam intendas.
41 Ut ergo tota esse sine Domino, sic excellere sine servo non potest.
42 Ut autem Dominus eius magis est quam ipsa, ita servus minus.
43 Quare intenta in Dominum intelligit aeterna eius, et magis est, magisque est etiam ipse servus in suo genere per illam.
44 Neglecto autem Domino intenta in servum carnali qua ducitur concupiscentia, sentit motus suos quos illi exhibet, et minus est: nec tamen tantum minus, quantum ipse servus, etiam cum maxime est in natura propria.
45 Hoc autem delicto dominae multo minus est quam erat, cum illa ante delictum magis esset.
46 Quocirca mortali iam et fragili, cum magna difficultate atque attentione dominatur.
47 Hinc illi error incurrit, ut voluptatem corporis, quia eius attentioni cedit materies, pluris aestimet quam ipsam sanitatem, cui attentione nulla opus est.
48 Nec mirum, si aerumnis implicatur, praeponens curam securitati.
49 Convertenti se autem ad Dominum, maior cura oritur, ne avertatur; donec carnalium negotiorum requiescat impetus, effrenatus consuetudine diuturna, et tumultuosis recordationibus conversioni eius sese inserens: ita sedatis motibus suis quibus in exteriora provehebatur, agit otium intrinsecus liberum, quod significatur sabbato; sic cognoscit solum Deum esse Dominum suum, cui uni summa libertate servitur.
50 Non autem illos carnales motus, ut cum libet exserit, ita etiam cum libet exstinguit.
51 Non enim sicut peccatum in eius potestate est, ita etiam poena peccati.
52 Magna quippe res est ipsa anima, nec ad opprimendos lascivos motus suos idonea sibi remanet.
53 Valentior enim peccat, et post peccatum divina lege facta imbecillior, minus potens est auferre quod fecit.
54 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25).
55 Motus igitur animae servans impetum suum, et nondum exstinctus, in memoria esse dicitur: et cum in aliud intenditur animus, quasi non inest animo pristinus motus, et revera minor fit, nisi antequam intercidat, quadam similium vicinitate renovetur.
56 Sed velim scire, utrum te adversus ista nihil moveat.
57 D. Probabiliter mihi dicere videris, nec ausim resistere.
58 M. Cum igitur ipsum sentire movere sit corpus adversus illum motum qui in eo factus est, nonne existimas ideo nos non sentire cum ossa et ungues et capilli secantur, non quia ista in nobis omnino non vivunt, non enim aliter aut continerentur aut nutrirentur aut crescerent, aut etiam vim suam in serenda prole monstrarent; sed quia minus libero aere penetrantur, mobili scilicet elemento, quam ut motus ibi possit ab anima fieri tam celer, quam est ille adversus quem fit cum sentire dicitur.
59 Talis quaedam vita cum in arboribus atque stirpibus caeteris esse intelligatur, nullo modo eam non solum nostrae quae ratione etiam praepollet, sed ne ipsi quidem belluinae decet praeponere.
60 Aliud est enim summa stoliditate, aliud summa sanitate corporis nihil sentire.
61 Nam in altero instrumenta desunt, quae adversus passiones corporis moveantur, in altero ipsae passiones.
62 D. Probo et assentior.
Augustinus HOME

bmv384.138 bnf7231.166

Augustinus, De musica, 6, IV. - Quintum genus numerorum in ipso naturali iudicio sentiendi. Ex quinque recensitis numerorum generibus quodnam antecellat. <<<     >>> VI. - Inter genera numerorum ordo, et eorum nomina.
monumenta.ch > Augustinus > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik