monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De musica, 6, II. - Sonorum numeri quotuplicis generis, et an quodque eorum genus sine alio esse possit. Primum genus numerorum in ipso sono. Secundum genus in ipso sensu audientis. <<<     >>> IV. - Quintum genus numerorum in ipso naturali iudicio sentiendi. Ex quinque recensitis numerorum generibus quodnam antecellat.

Augustinus, De musica, 6, CAPUT III. - Tertium genus numerorum in ipso actu pronuntiantis. Quartum genus numerorum in ipsa memoria.

1 D. Assentior.
2 M. Attende igitur hoc tertium genus, quod est in ipso usu et operatione pronuntiantis; et vide utrum possint esse hi numeri sine illis qui sunt in memoria.
3 Nam et taciti apud nosmetipsos possumus aliquos numeros cogitando peragere ea mora temporis, qua etiam voce peragerentur.
4 Hos in quadam operatione animi esse manifestum est, quae quoniam nullum edit sonum, nihilque passionis infert auribus, ostendit hoc genus sine illis duobus esse posse, quorum unum in sono est, alterum in audiente, quando audit.
5 Sed utrum existeret, nisi adiuvante memoria, quaerimus.
6 Quanquam si anima hos numeros agit, quos in venarum pulsu invenimus, soluta quaestio est: nam et in operatione hos esse manifestum est.
7 et nihil ad eos adiuvamur memoria.
8 Quod si de his incertum est, utrum operantis animae sint; de istis certe quos reciproco spiritu agimus, nulli dubium est, quin et temporum intervallis numeri sint, et eos sic anima operetur, ut etiam voluntate adhibita multis modis variari queant: nec tamen ut agantur, ulla opus est memoria.
9 D. Videtur mihi hoc genus sine tribus caeteris esse posse.
10 Quamvis enim pro temperatione corporum varios venarum pulsus, et respirationis intervalla fieri non ambigam; tamen operante anima fieri, negare quis audeat? Qui cursus et si pro diversitate corporum aliis celerior est, aliis tardior; nisi tamen adsit anima quae id agat, nullus est.
11 M. Considera igitur et quartum genus, eorum scilicet numerorum qui sunt in memoria: nam si eos recordatione depromimus, et cum in alias cogitationes deferimur, hos rursum relinquimus velut in suis secretis reconditos, non, opinor, occultum est eos esse posse sine caeteris.
12 D. Non dubito eos esse sine caeteris; sed tamen nisi auditi, vel cogitati, non mandarentur memoriae: et ideo quanquam illis desinentibus maneant, iisdem tamen praecedentibus imprimuntur.
Augustinus HOME

bmv384.133 bnf7231.164

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik